Skip to the text

Caput 7

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei ostendit beate Birgitte, quam acceptus est Deo et sibi cantus sororum Ordinis Sancti Saluatoris.

Mater loquitur: "Prouerbium est vobiscum: Cum tali, inquit, re potes me educere de patria. Sic nunc dico ego: Nullus est talis ac tantus peccator in mundo, qui dicit corde, quod filius meus, creator et redemptor omnium, est sibi amicissimus in corde et intimus, quin non statim parata sum venire ad eum sicut mater caritatis ad filium, amplectendo eum et dicendo: 'Quid,' inquit, 'fili, placet tibi?' Qui etsi promeruisset profundissimam inferni penam, haberet tamen voluntatem nichil curare de honoribus mundi nec de cupiditate eius et voluptate carnis, quam detestatur ecclesia, nichilque iste desideraret nisi solam sustentacionem suam, tunc ipse et ego statim essemus bene concordes. Dic igitur illi, qui scribit cantum et laudem meam non propter laudem suam vel mercedem suam sed propter laudem illius, qui propter omnia opera sua omni laude est dignus, quod, sicut principes mundi tribuunt laudatoribus suis mercedem mundi, sic spiritualiter ego remunerabo eum.

Quia sicut vna sillaba habet super se multas notas, ita Deo placet coronas in celo dare ei pro qualibet sillaba, que est in cantu, et dicetur de eo: Ecce venit laudator, qui pro nullo temporali bono dictauit cantum, nisi solum propter Deum."

Chapter 8 of 123