Skip to the text

Caput 15

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod balnea non debent prohiberi eciam sanis personis Ordinis Sancti Saluatoris certis causis et temporibus.

Filius Dei loquitur: "Legis doctores et sacerdotes calumpniabantur discipulos meos, quia manducauerunt non lotis manibus, quibus ego respondi non prodesse locionem carnis, vbi cor immundum est. Ergo cor mundum acceptabile est Deo, nec obest locio et cura carnis, si causa iusta sit et racionabilis. Ideo prohiberi non debent balnea eciam sanis certis causis et temporibus, quia eciam sanitas seruanda est, vt non debilitentur. Balnea ergo habeantur, quociens expedit infirmis. Sanis vero semel in mense vel in duabas septimanis, si expedit saluti."

Chapter 17 of 123