Caput 14
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus distinguens tres gradus peccatorum dicit, quod in noua regula, quam ipse dictauit, scilicet Ordinis Sancti Saluatoris, omnis caritas, humilitas et discrecio est attendenda.
Filius Dei loquitur: "Omnis lex diuina ordinatur aut propter audaciam transgrediencium comprimendam aut propter petulanciam lasciuiencium restringendam seu propter cognicionem faiendorum et omittendorum. Igitur in omni lege, si peccat quis ex infirmitate et necessitate importabili, dispensacionem accipit. Qui vero nolens et ex nulla deliberacione peccat, iudicatur leuius. Qui vero industria seu assiduitate, nullam recipit excusacionem. Simile est de discipulis meis, quia, quando in carne conuersabar, confricantes grana die sabbati et comedentes iudicabantur ab ypocritis iudeorum, quos ego, quorum noui simplicitatem et infirmitatem, excusaui allegando exemplum Dauid, qui in necessitate vie comedit panes sacerdotum, quod in lege laycis prohibebatur.
Nunc autem ego ipse Deus nouam regulam a me formatam misi amicis meis, in qua omnis caritas et humilitas et discrecio attendenda est, compassio quoque infirmorum et sanorum habenda, quia omnis lex, que in caritate et humilitate et discrecione non perficitur, laudem non meretur. Ergo licet dixi in regula omnes sanos ieiunare debere statutis temporibus, tamen eciam eis dispensacio negari non debet, si subita in eis mutacio acciderit aut infirmitas aut tempus laboris compassionem requirit. Quod quidem sit in manu abbatisse et confessoris et moderacione eius, cui preceptum est ordinare, quociens sanis expedit frangere ieiunia aut recipere recreacionem. Dispensandum est igitur cum minutis, defectuosis, subita infirmitate arreptis et labore nimio fatigatis."
Chapter 16 of 123