Skip to the text

Caput 10a

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit, quare organa nullatenus habenda sunt in monasteriis Ordinis Sancti Saluatoris.

Christus, filius Dei, loquitur: "Filii Israhel carnales et in vmbra legis seruientes multa habebant, quibus ad deuocionem excitabantur. Habebant quippe tubas, organa et citharas, quibus accendebantur ad laudem Dei. Habebant et cerimonias et mandata, quibus illuminabantur ad cultum Dei. Habebant et legem et doctores, quibus refrenabantur a viciis et dirigebantur ad agenda. Propterea quia nunc venit veritas ista, scilicet ego Deus, qui in legalibus absconditus prefigurabar, iustum est et humile, vt in toto corde et veritate michi seruiatur. Igitur quamuis bonum et suaue est organa audire, nullatenus tamen in monasterio isto habeantur, quia hic debet esse certa deduccio temporum, grauitas cantuum, puritas mencium, cultus silencii, predicacio et continuacio verbi Dei et in omnibus et pre omnibus humilitas vera."

Chapter 11 of 123