Skip to the text

Caput 4

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit, quod in cantu sororum Ordinis Sancti Saluatoris nulla debet esse curiositas, sed sit cantus laudis sonore etc.

Filius Dei loquitur: "Numquid non legisti, quod soror Moysi ob singulare Dei miraculum, in Mari rubro factum, egressa est cum virginibus et mulieribus, psallens in tympanis et cymbalis canticum leticie Deo? Sic filie matris mee egredientur de Mari rubro, idest a cupiditate et complacencia mundiali, habentes in manibus operacionum suarum tympana, idest abstincenciam voluptatis carnalis, et cymbala laudis sonore, quarum cantus non sit remissus, non fractus, non dissolutus sed honestus et grauis et vniformis et per omnia humilis. Imitentur illorum cantum, qui Cartusienses vocantur, quorum psalmodia plus redolet suauitatem mentis humilitatemque et deuocionem quam aliquam ostentacionem. Nam non vacat a culpa animus, quando cantantem plus delectat nota quam res, que canitur, omninoque abhominabile est Deo, quando vocis eleuacio plus fit propter audientes quam propter Deum."

Chapter 5 of 123