Skip to the text

Caput 3

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Circa capitulum quintum regule Sancti Saluatoris, scilicet de horis, officio diuino et cantu etc. Christus comparat humanam naturam vrbi obsesse, quam pauper, scilicet sanctissima virgo Maria, liberauit per sapienciam suam, describendo pauperes spiritu a pauperibus rebus et non spiritu. Dicitque, quod cantus fratrum in monasterio suo debet antecedere cantum sororum et quod ipse sorores aliqualiter morosius quam fratres, seruatis temporibus, debent suum cantum moderare.

Scriptura, quam vos dicitis Bibliam, nos vocamus auream, dicit, quod vrbem per potentem obsessam liberauit pauper per sapienciam suam, cuius pauperis postea nemo recordatus est. Hec vrbs humana creatura est, quam dyabolus in quadro obsedit, quia quadruplici peccato possedit hominem, scilicet per inobedienciam diuini precepti, per transgressionem naturalis legis, per cupiditatem noxiam et per mentis obduracionem. Hanc creaturam quodammodo liberauit mater mea sanctissima, quando voluntatem suam totam dimisit in manus meas et maluit omnem tribulacionem pati ad hoc, vt anime saluarentur. Hec enim vera est diuina sapiencia, totum Deo committere velle suum et posse et eciam in contrariis propter Deum delectari.

Propter hanc igitur voluntatem ego Deus, ab eterno filius Dei, factus sum homo in virgine, cuius cor erat quasi cor meum. Et ideo bene dicere possum, quod mater mea et ego quasi cum vno corde saluauimus hominem, ego paciendo corde et carne, ipsa cordis dolore et amore. Hec igitur virgo vere pauper erat, quia nichil desiderabat de diuiciis, cuius et spiritui minimum non adhesit peccatum. Nam quidam pauperes sunt rebus sed spiritu pleni, idest cupiditate et superbia. Hii non sunt pauperes, quos ego in euangelio meo designaui. Alii sunt diuites diuiciis sed spiritu vacui. Hii sunt, qui se cinerem esse considerant et morituros, qui desiderant esse cum Deo et propter solam necessitatem et proximi vtilitatem habent diuicias. Hii sunt vere pauperes sed diuites in Deo, inter quos erat mater mea.

Huius ergo virginis et matris mee quasi oblita est sapiencia et paupertas, quia pauci, etsi laudant eam ore, corde tamen toto non clamant ad eam nec imitantur vestigia caritatis eius. Ideo quia in ecclesia Dei honor Dei sepcies in die canitur a pluribus secundum morem patrum priorum, propterea nunc volo, vt primum fratres psallant horas suas temporibus debitis. Deinde sorores aliquantulum morosius officium suum compleant, quibus septenarius numerus non prefigitur secundum cursum solarem, sed, prout possunt, agant, seruatis temporibus in quantum possunt. Et hoc ideo constituo ego ipse, qui dictaui regulam, vt sciatur eciam a paganis, qui conuertendi sunt, quanto honore Deus vult honorare matrem suam.

Et quia ipsa caput et domina huius monasterii est, per quam et propiciari volo delinquentibus, necnon vt impleatur scriptura, que dicit: 'Laudabo Deum in omni tempore et in omni vita', ita hec singularis gracia non renuatur, quia singulare bonum non preiudicat generali. Nec ideo consuetudo laudabilis patrum improbanda est, sed placitum est michi, vt in aliis ecclesiis primum legantur hore de virgine matre mea, deinde psallantur hore diei secundum tempora constituta."

Chapter 4 of 123