Caput 30
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sancte Birgitte disposicionem domus sue, per quam specialiter notatur monasterium Watzstenense et Ordo Sancti Saluatoris etc.
In domo mea debet esse omnis humilitas, que omnino nunc est contempta. Ibi debet esse murus fortis inter viros et mulieres, quia, licet omnes possem defendere et omnes sine muro tenere, propter cautelas tamen et astucias dyaboli volo, quod vnus murus diuidat vtrasque habitaciones, qui sit fortis et non multum altus sed moderatus. Fenestre sint simplicissime et lucide. Tectum moderate altum, ita vt nichil ibi appareat, nisi quod humilitatem redoleat. Quia illi, qui michi nunc domos edificant, ipsi sunt similes magistris edificantibus, ad quos cum dominus edificii ingreditur, recipiunt eum per crines et trudunt eum sub pedibus, lutum ponunt in sublimi et aurum sub pedibus. Sic faciunt ipsi michi. Edificant enim lutum, idest temporalia ista casura ponunt quasi ad celum. Animas autem, que sunt preciosiores auro, minime curant.
Si ego ingredi volo ad eos per predicatores meos aut per cogitaciones bonas, ipsi arripiunt me per crines et conculcant me sub pedibus, idest blasphemiam michi inferunt et opera mea et verba mea contemptibilia reputant quasi lutum, se autem existimant multo sapienciores. Si enim michi edificare vellent et ad honorem meum, animas primo edificarent. Quicumque autem domum meam edificat, summo studio apponat curam, vt non veniat ibi ad edificium vnus denarius, qui non sit bene et iuste acquisitus. Multi quippe sunt, qui se male acquisita bona habere sciunt, et tamen de hoc non dolent nec voluntatem habent restiuendi et satisfaciendi ipsis defraudatis et spoliatis, quamuis possent restituere et satisfacere, si vellent.
Sed tamen quia cogitant secum in eternum non posse possidere ea, dant partem ecclesiis ex illis bonis iniuste acquisitis, quasi per hanc donacionem placatum me habeant. Alia autem bona bene acquisita reseruant posteris suis. Hoc certe non placet michi. Quicumque enim michi in donis suis placere vellet, deberet primo habere affeccionem emendandi se, deinde facere illa bona opera, que posset. Debet eciam plangere et lugere mala, que fecit, deinde restituere, si potest. Et si non potest, debet habere voluntatem restituendi defraudata. Postea cauere debet, ne vmquam talia vlterius committat. Si autem non superesset, cui redderet illa male acquisita, tunc posset michi dare, qui omnibus possum sua refundere.
Quod si reddere non sufficit, tunc, si cum proposito emendandi et contrito corde humiliauerit se michi, ego diues sum reddere et possum restituere omnibus defraudatis partes suas vel in presenti seculo vel in futuro. Ego volo tibi indicare, quid significat domus, quam edificari volo. Ipsa enim domus est religio, cuius fundamentum sum ego ipse, qui omnia condidi et per quem omnia facta sunt et subsistunt. In qua domo sunt quatuor parietes. Primus est iusticia mea, qua aduersantes domui huic iudicabo. Secundus paries est sapiencia mea, qua inhabitantes cognicione mea et intelligencia illuminabo. Tercius est potencia mea, qua eos confortabo contra machinamenta dyaboli. Quartus eciam paries est misericordia mea, que omnes suscipit petentes eam. In hoc pariete est porta gracie, per quam omnes petentes suscipiuntur.
Tectum domus est caritas, qua diligencium me peccata cooperio, ne pro illis peccatis iudicentur. Fenestra tecti, per quam intrat sol, est consideracio gracie mee, per quam intrat calor deitatis mee ad inhabitantes. Quod autem murus debet esse fortis et grandis, significat, quod nullus valet infirmare verba mea nec ea destruere. Quod autem debet esse moderate altus, significat, quod sapiencia mea ex parte intelligi et comprehendi potest sed numquam plenarie. Fenestre simplices et lucide significant, quod verba mea licet simplicia sunt, tamen per ea lux cognicionis diuine intrabit in mundum. Tectum moderate altum significat, quod verba mea non in sensu incomprehensibili sed comprehensibili et intelligibili sensu manifestabuntur."
Chapter 32 of 123