Caput 10b
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus loquitur: "Filii Israhel, quia carnales erant et in vmbra legis seruiebant, multa habebant, quibus ad deuocionem excitabantur. Habebant quippe tubas et organa et citharas, quibus accendebantur ad laudem Dei. Habebant et cerimonias et mandata, quibus illuminabantur ad cultum Dei. Legem quoque acceperunt et iudicia, quibus refrenabantur a viciis et dirigebantur ad agenda. Ideo quia nunc venit veritas ipsa, presignata in figuris, scilicet ego ipse verus Deus, dignum est, vt in veritate et toto corde michi seruiatur. Ergo quamuis bonum et suaue est audire organa nec bonis moribus est contrarium, nullatenus tamen in monasterio matris mee habeantur, quia ibi debet esse certa deduccio temporum, grauitas cantuum, puritas mencium, cultus silencii, continuacio verbi diuini et pre omnibus humilitas vera et obediencia sine mora."
Chapter 12 of 123