Caput 12
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Deuota doctrina, per quam instruitur abbatissa cum sororibus et confessor cum fratribus Ordinis Sancti Saluatoris tempus, quod est inter horas, diebus festiuis discrete peragere.
In diebus festis abbatissa ostendat sororibus statum domus et reddituum difficultatesque imminentes, legatque eis aliqua capitula regule et, vbi dimiserit, sequenti festo incipiat, donec completa sit, ne qua se excuset de regule ignorancia. Habeatque cum eis colloquia edificatoria et ammoniciones de excessibus, quos videt. Post hec permittat eis habere priuata colloquia aut in viridarium introire. Similiter et sacerdotes sint in lectura, collacione et studio sicut aliis diebus, nisi forte confessor de statu domus et negociis occurrentibus aut consilio dando requisierit eos. Alias, si volunt, ex licencia confessoris possunt solaciando spaciari. Fratribus vero laycis vnus sacerdotum simpliciter proponat euangelium diei, instruat eos de regula, informet de moribus et vitis sanctorum et exemplis patrum, corripiatque de negligenciis et excessibus ammoneatque de agendis.
Chapter 14 of 123