Caput 21
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit, quod abbatissa debet esse virgo munda et probata atque moribus exemplaris, et quod in defectu huiusmodi virginis potest assumi in abbatissam humilis et probata vidua.
Ihesus Christus loquitur: "Pulchra coniunccio et decens confederacio est, vt virgo presit virginibus. Nam inter omnia primatum tenet ipsa mundicia carnis et mentis, de qua et per quam ego Deus incarnari volui. Verum quia mater mea virgo fuit et mater, sed non ideo mater quia cognita viro, sed afflata spiritu patris et mei genuit me verum Deum et hominem, ideo hic nouus ordo dedicandus est matri mee. Et quecumque preesse debet virginibus eius, necesse est et laudabile, vt sit virgo et munda et probata moribus et in virtutibus exemplaris. Si vero virgo talis in congregacione non fuerit, que officium virginis matris mee implere potuerit, non displicet michi, si onus humilitatis et prelature assumat humilis et probate vite vidua, quia accepcior est michi humilis vidua quam virgo superba.
Ergo si Deo placuerit exaltare humilia et efferre viduitatem ex necessitate, non derogatur ex hoc laudabili consuetudini virginum, quia Deus omnia humilia exaltare dignatur. Quid enim humilius fuit et est matre mea? Quid vero est, quod humilitas perfecta non meretur? Propter humilitatem quippe factus sum ego, Deus et Dei filius, verus filius virginis. Et sine humilitate non est via in celum."
Chapter 23 of 123