Caput 23
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XV. capitulum regule Sancti Saluatoris, scilicet quod fratres diuino officio, studio quoque et oracioni vacare debent etc. Christus ostendit, quomodo et quid predicandum est populo.
Christus loquitur: "Qui predicant veritatem meam, debent habere verba simplicia et pauca, in leccione sanctarum scripturarum fundata, vt homines venientes delonge capere sufficiant et non attediantur in prolixitate et declamacione verborum superfluorum. Nec debent proferre verba contorta more adulancium, nec multiplicare incisiones et distincciones capitulorum seu subtilitates leoninitatum, sed omnia moderare iuxta capacitates audiencium. Quia que populus simplex non intelligit, solet plus mirari quam edificari. Ideo, si est dominica, predicantes in ista religione proponant euangelium diei et eius exposiciones, Bibliam et ista verba mea et dilecte matris mee sanctorumque meorum, Vitas patrum et miracula sanctorum, simbolum fidei, remedia quoque contra temptaciones et vicia secundum vniuscuiusque capacitatem.
Nam mater mea carissima simplicissima fuit, Petrus ydiota, Franciscus rusticus, et tamen plus profecerunt animabus quam magistri eloquentes, quia perfectam caritatem ad animas habuerunt."
Chapter 25 of 123