Caput 25
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus declarat sancte Birgitte, quare ciuitas illa Iherico destructa fuit, faciendo quandam similitudinem de loco monasterii sui Watzstena et inhabitatoribus eius.
Ihesus Christus loquitur: "Quid legisti hodie in libro tuo?" Et illa: "Legi", inquiens, "et mirata sum, quod muri Iherico dampnati corruerunt ex sonitu tubarum et circuitu arche sancte ad preceptum tuum." Respondit spiritus: "In illa ciuitate et ex illa ciuitate multa mala facta sunt, et nullus in ea erat, qui michi placuit. Ideo non merebatur veniam nec digna fuit, scilicet vt a populo meo inhabitaretur. Verum quia populus meus, attritus et fatigatus in deserto, possessionem promissam accepturus erat, erudiendus prius erat verbis, exemplis et miraculis. Ideo dispensacio mirabilis retribucioque iusta facta est in ciuitate ista, vt populus, eductus mirabiliter de aqua, mirabilia eciam videret in terra, et sic visis miraculis Deus amplius infigeretur in cordibus eorum, et ipsi maiora sperare addiscerent et ad maiora incitarentur.
In isto vero loco, in quo nunc est affliccio amicorum meorum, fuerat habitacio demonum. Sed vicit locum istum mater mea triplici iure, scilicet caritate, precibus et mutacione officiorum futurorum." Cui illa: "O", inquit, "Domine, non indigneris, si loquor. Tu dixisti, quod in domo tua omnis humilitas debet esse. Numquid ista edificacio stabit in loco isto?" Respondit spiritus: "In illa misera Iherico aliqua erant profutura populo meo, que purgata prius igne a populo meo habebantur, et idem populus meus labores gencium possedit. Propterea quia domus hec de sudore pauperum pro superbia diuitum edificata est, ideo pauperes mei inhabitent eam disponendo omnia superflua et superba ad solam humilitatem et vtilitatem.
Verumptamen caueatur, vt, quod diuina potencia permisit ex causa speciali, non trahatur in exemplum superborum."
Chapter 27 of 123