Skip to the text

Caput 28

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus ostendit hic sancte Birgitte situacionem, dimensionem et disposicionem ecclesie monasterii Watzstenensis et chori fratrum, locutorii inter fratres et sorores, testudinum, altarium, ostiorum, ambituum, columpnarum, chori sororum, fenestrarum et locutorii secularium.

Filius Dei loquitur: "Chorus ecclesie debet esse ad occidentem ad stagnum, et murus altus ab aquilone a domo laterina iuxta stagnum vsque ad finem curie clericorum. Inter illum murum et chorum sit spacium decem et octo vlnarum pro edificando collocutorio, quod vnus murus diuidat per medium in longitudine a choro et ad murum iuxta stagnum. Et in illo collocutorio debent fratres et sorores loqui adinuicem de necessariis, et nulle fenestre sint in illo medio muro, qui diuidit eos, ita quod quis videatur ab alio. Item due rote sint in illo muro, quales solent esse in aliis monasteriis. Deinde chorus ipse habeat viginti duas vlnas in longitudine sub vna testudine ab pariete vsque ad summum altare, ita quod illud altare sit sub eadem testudine.

Clerici stare debent inter summum altare et parietem. Testudo vero habebit viginti vlnas in latitudine. Ille vero paries, qui est retro stallas ad sorores, habebit quinque fenestras, ad quas sorores faciant confessiones suas et recipiant corpus Domini. Ipsa ecclesia debet habere quinque testudines in longitudine et tres in latitudine, et quelibet testudo sit viginti vlnarum in latitudine et viginti in longitudine. Tres vero testudines proxime summo altari ad orientem per transuersum medium ecclesie addantur ad chorum. Sex gradus debent esse in descensu a summo altari per transuersum tocius ecclesie, et quilibet illorum graduum habebit duo altaria super se, ita quod sex sint ad dexteram summi altaris et sex ad sinistram. Et quodlibet altare stet in obliquum ab altero.

Summum altare habebit quinque vlnas in longitudine et duas vlnas cum dimidia in latitudine. Et quodlibet aliud altare ex illis duodecim habebit duas vlnas cum dimidia in longitudine et vnam vlnam cum dimidia in latitudine. Et inter quodlibet altare debet esse spacium duarum vlnarum. Quilibet vero gradus debet habere in altitudine quasi manus per transuersum. Paries ad orientem habebit duo ostia sub duabus vltimis testudinibus. Sub media vero testudine nullum sit ostium. Et quodlibet ostium habebit sex vlnas in latitudine, et in altitudine pertingant ad asseres sub pedibus sororum. In medio vero inter ista duo ostia sit altare beate virginis, habens quatuor vlnas in longitudine et tres in latitudine, prope parietem ad orientem. Chorus per circuitum altaris habeat decem vlnas in longitudine et decem in latitudine et circumseptus sit laminibus ferreis.

Vnus ambitus debet esse per circuitum ecclesie interius, circumseptus laminibus ferreis, habens quatuor vlnas in latitudine, in quo clerici ambulare possunt, ita quod non veniant ad populum. Sub ambobus ostiis sint gradus in ascensum chori beate virginis, et nullum aliud ostium sit in illo choro. Nullum eciam ostium potest esse in ambitu ferreo ecclesie nisi vnum tantum iuxta summum altare, et illud sit continue sera munitum, nisi quando persona aliqua intrabit religionem. In medio parietis ad astrum infra ambitum ferreum sit altare sancti Michaelis, ita quod sacerdos vertat se ad austrum. In medio vero parietis ad aquilonem sit altare sancti Iohannis Baptiste, ita quod sacerdos vertat se ad aquilonem.

Extra vero ambitum ferreum edificanda sunt altaria, in quibus sacerdotes seculares aduenientes celebrare possunt. Columpne habebunt vndecim vlnas in altitudine a pauimento ecclesie vsque ad trabes. Super trabes vero edificetur pauimentum de asseribus et argilla vel lateribus, super quod sorores stabunt, et sub illis asseribus figantur lamina cuprea, ne noceat ignis. Columpne autem ascendant per pauimentum chori sororum, ita quod habeant quatuor vlnas vel circa hoc in longitudine a pauimento sororum, antequam attingant ad testudines. Omnes autem testudines super chorum et totam ecclesiam equalem habeant altitudinem. Tectum habeat altitudinem necessariam. Nulla subtilis sculptura sit in ostiis, fenestris vel columpnis, sed ex opere plano et forti. Fenestre vitree non debent habere colorem nisi album vel glaucum.

Domus, in qua sorores debent loqui secularibus, debet esse ad orientem inter magnam domum laterinam et ecclesiam. Ibi sint fenestre, ita quod persone possint videri adinuicem. Ecclesia debet edificari de lapidibus, excisis a montibus lapideis et in terra inuentis, et non de lateribus."

Chapter 30 of 123