Caput 13
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa capitulum IX. regule Sancti Saluatoris, scilicet de ieiunio. Dicit Christus, quod plus placet sibi humilitas et discrecio quam ieiunium. Et qualiter permissum est ieiunantibus in pane et aqua comedere legumina.
Filius Dei loquitur: "Licet mater mea perfectissimam habuit abstinenciam, sic tamen discrete gubernauit corpus suum, vt non frangeretur aliqua superfluitate et violencia. Et licet pharisei et multi adhuc religiosorum non vtantur vino, propter hoc tamen non appropinquant michi, quia non habent fundamentum continencie, scilicet humilitatem et discrecionem. Ideo cum sublimiora aliqua proponuntur vel precipiuntur, ponderanda et discucienda sunt ab infirmis, vt non faciant, quantum volunt, sed quid expedit et quid licet. Ecce enim ieiunare in pane et aqua sanis est bonum, sed non est summum bonum. Summum enim bonum est caritas, sine qua non est salus. Sine ieiunio vero panis et aque omnis saluari potest, si assit perfeccio fidei et discrecionis et iusta causa.
Ergo quia tempora mutata sunt, loca frigida, corda tepida et vasa debilia, ideo locator palmitum mitigare poterit aspera et arida succis irrigare. Hoc est sic intelligendum, quod permissum est ieiunantibus in pane et aqua posse comedere legumina et aquam coctam bibere. Nam aridus est panis et artus sine leguminibus. Et aspera et frigida est aqua, nisi coquatur more tisane aut in ordeo excolatur."
Chapter 15 of 123