Skip to the text

Caput 11

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Circa capitula sextum, septimum et octauum regule Sancti Saluatoris. Christus dicit, quomodo abbatissa breuiter loqui potest in monasterio cum artificibus, et pro quibus causis possunt abbatissa vel sorores et confessor seu fratres exire extra claustrum.

Filius Dei loquitur: "Abbatissa loqui poterit in monasterio breuiter cum artificibus, quando emendanda sunt ruinosa vel aliqua de nouo facienda. Sed numquam aliter loqui potest in monasterio cum secularibus nisi ad crates. Nec vmquam ipsa exire poterit vel aliqua sororum, nisi forte, quando nouum monasterium construendum est. Tunc sorores maturas emittet abbatissa, confessor et conuentus. Confessor vero exire poterit cum socio pro constitucione regule et regularibus disciplinis cum superioribus instituendis. Item pro sedando scandalo et infamia monasterii, si contigerit, quod absit, aut pro hereticis, si necesse fuerit, confutandis. Item exire poterit, si pro vtilitate ecclesie sancte a prelatis vocatus fuerit, aut quando talia negocia occurrunt, que per procuratores monasterii conuenienter emendari non possunt."

Chapter 13 of 123