Skip to the text

Caput 18

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Circa capitulum XII. regule Sancti Saluatoris, quod est de horis fratrum et de numero tam sororum quam fratrum.

Ihesus Christus, filius Dei, loquitur: "Scriptura aurea dicit, quod ad ornamentum tabernaculi in heremo quidam offerebant aurum et argentum et lapides preciosos, alii pelles et pilos caprarum pro tentoriis, et omnia oblata placita erant Deo secundum disposicionem et voluntatem offerentis. Sic est et de oracionibus et lecturis fidelium. Quidam suspensi ab amore mundi offerunt Deo cor mundissimum quasi aurum obrizum. Alii inflammati spiritu diuine sapiencie loquuntur et cantant verba diuine sapiencie, que sunt quasi argentum examinatum. Alii vix sciunt 'Pater noster', tamen ex contrito corde et penitencie operibus offerunt Deo in fide perfecta modicum, quod sciunt et possunt, quasi pilos caprarum. Omnes isti placent michi in oracionibus suis, si intencio et voluntas est bona.

Ideo quia sacerdotibus etate prouectis difficile est assueta relinquere et nouis assuesci, permittitur eis cathedralis ecclesie, in cuius dyocesi situm est monasterium, cantare officium. Sorores vero officium eis institutum nullatenus immutabunt."

Chapter 20 of 123