Caput 20
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XIV. capitulum regule Sancti Saluatoris, scilicet de eleccione abbatisse etc. Filius Dei, distinguens tres gradus hominum sibi summe placentes, vult, quod soror de illegitimo thoro nata non eligatur in abbatissam.
Filius Dei loquitur: "Licet filius non portabit iniquitatem patris, tamen quia tres ordines sunt, qui michi summe placent, scilicet virginitas, viduitas et coniugium, ideo hii tres ordines preferendi et honorandi sunt pre omnibus, tum quia magna puritatis et honestatis habent insignia, tum quia mater mea hos tres ordines in se compleuit. Fuit enim purissima virgo in partu et post partum, fuit et vere mater et virgo, fuit et vidua post ascensionem meam, corporali presencia mea viduata. Propterea cum eligenda est abbatissa, vna, que est de aliquo istorum trium ordinum, eligatur. Soror vero, que est de alio genere, quantumcumque continentis et supereminentis vite sit, in abbatissam non eligatur."
Chapter 22 of 123