Caput 5
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quantum placuit Deo magister Petrus in celebrando missam et dictando cantum sororum Sancti Saluatoris, patet ex sequenti reuelacione.
Quodam die, dum beate memorie dominus Petrus, confessor beate Birgitte, celebrauerat missam in capella coram illa, dixit Deus pater ad sponsam filii sui: "Licet pauce persone in mundo personaliter interfuerunt isti misse, tamen omnis celestis exercitus et omnes anime in purgatorio consolabantur ab illa. Item dic eidem presbitero, amatori meo, quod faciat stare illum ympnum 'Sponse iungendo filio' etc., sicut posuit illum, quia, cum sancta ecclesia vocat omnes animas sponsas filii mei, multo magis potest anima Marie vocari sponsa eius."
Chapter 6 of 123