Caput 26
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse de inobediencia cuiusdam regis Suecie, scilicet in non eundo ad papam pro absolucione peccatorum et contra paganos, et facit mencionem de ciuitate Iherico et de loco et monasterio Watzstenensi.
Filius Dei loquitur: "Ecce, rex spreuit consilium meum secundum sicut et primum, et ideo inimici mei intrauerunt loca matris mee et euerterunt et destruxerunt, sicut audisti. Et ideo lapides et ligna clamant vindictam super regem. Verum quia Deus de malicia hominum fabrificat sibi honorem, et, vnde dyabolus se preualere credit, inde deicitur et confunditur. Etenim illa alta edificia, si stetissent, fuissent occasio superbie posterorum et exemplum magne elacionis. Si vero ex industria fuissent diruta, notata fuissent leuitas et dampnum. Nunc ex occasione dampni et malicia hominum ostendere tibi volo, quomodo Deo cara humilitas edificari potest ex alta superbia et inutili et sumptuosa eleuacione murorum.
Humilientur primum ale domus et alta parietum deicietur eleuacio, tunc erit honor Deo et consultum inhabitantibus et exultacio intuentibus magnumque indicium humilitatis. Sed quomodo hec fiant, hoc sit in manu et consilio eorum, qui nouerunt structuras exaltare." Item loquitur filius Dei: "Dixi tibi prius de Iherico ciuitate, quam similaui loco monasterii huius, et quomodo preparata edificia starent et reducerentur ad humilia et sola necessaria. Hec permisi amicis meis, si rex congregasset eos secundum consilium meum. Ideo nunc laborent, qui congregati sunt, vt omnia superflua deiciant et de solis necessariis et humilibus contententur et glorientur."
Chapter 28 of 123