Skip to the text

Caput 32

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus petit a communitate regni subsidium quoddam ad complementum monasterii Watzstenensis.

Christus loquitur: "Ego sum, qui Abrahe precepi filium suum immolare, non quia non presciui obediencie sue bonum, sed quia volui, vt voluntas sua bona eciam futuris ad imitandum similiter ostenderetur. Sic ego nunc a principe terre edificari volo vnum monasterium in honore matris mee. Ideo vt peccata regni minuantur, peto ad eiusdem monasterii perfeccionem auxilium a communitate, non sicut indigens, quia omnium sum dominus, sed vt promptitudo voluntatis eorum eciam aliis innotescat. Propterea omnis ad annos discrecionis perueniens, qui in virginitate perseuerare proponit, siue vir siue femina, tribuat vnum denarium monete currentis. Similiter qui in viduitate est. Qui vero in coniugio est, tribuat pro se et vxore duos denarios ad edificacionem monasterii matris mee.

Qui vero filios et filias habent et peruenerunt ad annos discrecionis, scilicet XVI annorum, pro vnoquoque soluant vnum denarium, vt in eis caritas et obediencie fructus augeatur. Religiosi vero, qui se et sua michi dare tenentur, et clerici, qui sors mea sunt, liberi sint. Similiter et famuli seruientes immunes sint, quia ex sudore comedunt panem suum et quia sui iuris non sunt."

Chapter 34 of 123