Caput 34
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XXI. capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus distinguit XIII altaria, XIII apostolis consecranda secundum eorum XIII virtutum eminencias etc.
Filius Dei loquitur: "Dixi tibi prius, quod XIII altaria habenda sunt in sanctuario in XIII gradibus secundum vocacionem et inflammacionem spiritus mei vnicuique collatam. Primum igitur et principale altare consecretur Petro, principi apostolorum, quia ipse fuit primus vocacione et eleccione, primus eciam dignitate potestatis et quadam similitudine mortis mee. Ad dexteram vero altaris Petri, principis apostolorum, sit primum altare Pauli, qui, licet ipse non vidit me conuersantem in carne, vidit tamen in visione spirituali et ipse perfeccius inflammatus zelo animarum fuit et caritate amplius laborabat, vnde et nomen et vitam et dignitatem sortitus est apostolorum. Secundum vero altare ad dexteram sit Iacobi, filii Zebedei, qui per pacienciam et ardorem predicacionis primum meruit pre aliis glorificari.
Tercium altare ad dexteram sit Iohannis euangeliste, qui amore castitatis specialem a me inuenit familiaritatem, qua ceteris alcius scripsit euangelicam veritatem. Quartum altare ad dexteram sit Bartholomei, qui contemptor diuiciarum et amator paupertatis penas pacienter tulit illatas. Quintum altare ad dexteram sit Philippi, qui generacionem carnis despiciens multos regenerauit vite eterne. Sextum altare ad dexteram sit Thome, qui in latere meo perfectam cognouit fidem et in perfecta caritate perseuerauit. Ad sinistram vero altaris principis apostolorum sit primum altare Andree, qui secutus me magistrum non erubuit ignominiam crucis. Secundum altare ad sinistram sit Mathei, qui lucra relinquens mundi factus est magister animarum.
Tercium altare sit Iacobi Alphei, qui simillimus michi in carne iam quodammodo similatus est michi in celo. Quartum sit Symonis, germani eius, qui spernens parentes carnis repleri meruit sapiencia supernorum. Quintum sit Thadei, qui mundicia cordis viriliter dyabolum debellabat. Sextum sit Mathie, qui abhominatus cupiditatem proditoris mei per humilitatem veram meruit locum glorie sempiterne. Nunc, filia, querere poteris, quare Iohannem et ceteros apostolos de progenie carnis mee non pretuli Petro in dignitate. Respondeo tibi: Perfecta caritas est illa ad Deum, quando homo nichil sibi de se relinquit sed ad omnem virtutem et perfeccionem se dilatat. Perfecta vero caritas est ad proximum, quando homo malis facit bona, eciam cum ira exasperat, bonis vero exhibet meliora, maxime hiis, quos reperit in bonis operibus meliores.
Ergo quia Petrus feruencior fuit in caritate et nichil sibi estimabat proprium, nisi quod secum permaneret eternaliter, ideo, ne caro preferatur spiritui, electus est Petrus ad pontificatum. Quod autem in Iohanne maiora signa dileccionis apparuerunt, hoc meruit castitas et futura constancia. Deus quippe vt dilatet dulcedinem bonitatis sue et insinuet caritatem suam, quandoque eligit tempus et personas propter fidei exaltacionem, in quibus magnificari vult a creatura sua, quandoque more fabri hebetata et frigida ignescit, vt infirma extollat et superba deiciat, vt sic vbique Deus glorificetur."
Chapter 36 of 123