Skip to the text

Caput 33

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod abbatissa Ordinis Sancti Saluatoris recipere potest quatuor viros boni testimonii et fame in fratres extra monasterium, et de eorum habitu et modo viuendi.

Christus loquitur: "Scriptura aurea dicit, quod Moyse orante pro populo suo Aaron et socius eius sustentabant manus eius, ne grauaretur in iugi extensione earum. Sed cur hoc? Numquid non Deus potuisset fortificasse eum, qui dedit ei virtutem orandi? Potuisset quidem. Sed signum fuit eorum, qui contemptis omnibus soli adherent Deo, quia humana natura infirma est et indiget sustentacione. Ideo vt amici Dei valeant subsistere et ne post diuinam contemplacionem fedarentur temporalibus, permittuntur eis solacia exteriora, quibus robustius assurgant ad diuina. Propterea quatuor viri boni testimonii et vite et etatis assumantur ad curiam officialis, qui distribuant elemosinam et vestes pauperibus, qui parati sint recipere verba sororum et fratrum et responsa reddere, qui dominis temporalibus in negociis monasterii loqui et deseruire sufficiant et onera abbatisse releuare.

Ad hoc autem, vt predicti fratres fiducialius agant in commissis, debent de monasterio viuere et participes esse omnium spiritualium bonorum, que agantur in monasterio. Debent eciam continenter viuere et crucem rubeam in vestibus prope cor portare in signum familiaritatis et caritatis diuine necnon et obedienciam in manu abbatisse promittere in temporalibus et confessori in spiritualibus eademque caritate et regula eisdemque moribus et obediencia et disciplina viuere, sicut qui infra monasterium sunt, vt nulla nec in moribus vel victualibus et correpcione discordia sit, nulliusque preceptum preponant imperio abbatisse seu confessoris. Si vero aliqua enormia seu abhominabilia talia per eos committuntur, quibus denigratur ordo aut status monasterii diffamatur, carceribus monasterii recludantur. Aut si confessor corrigere non poterit, consilium et auxilium requiratur episcopi, seruata in omnibus regule sancte institucione.

Confessor vero prouideat, quomodo ieiunent, et quibus horis reficiantur et teneant silencium, quomodoque dormiant, et qualiter et quomodo extra limites monasterii seu ad dominos terre egrediantur. Similiter et prouideat de habitu eorum honesto et de horis legendis, et vbi stent in ecclesia et recipiant corpus Christi. Constituaturque eis locus, vbi comedent et dormiant, cimiteriumque habeant per se separatum. De istis quatuor, qui portant crucem, possunt vnus vel duo esse sacerdotes, ita tamen quod in omnibus obediant abbatissse et confessori. Si vero aliqui laboratorum vel artificum se regule isti subdere volunt, eadem lege et institucionibus gaudeant, excepto quod crucem non portent. Vnusque de illis quatuor sit magister eorum, per quem dirigantur et instruantur iuxta consilium et preceptum abbatisse et confessoris in spiritualibus."

Chapter 35 of 123