Articulus 1
De duplici Christi adventu, et ejus annuntiatione atque conceptione.
QUONIAM primus Christi adventus in hunc mundum fuit ut per suam amarissimam passionem redimeret et salvaret genus humanum (quemadmodum ab Isaia prædictum est: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et rursus: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Unde et ipsemet Christus in Evangelio loquitur: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari, id est in cruce levari, oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam), sic primus Christi adventus fuit in summa humilitate ac paupertate, ut judicaretur et crucifigeretur. Si enim Christus in primo suo adventu in majestate et gloria advenisset, quis eum occidere præsumpsisset, præsertim quum dicat Apostolus, Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent? Sed si ille non occideretur, mundus non redimeretur.
Pariformiter, secundus Christi adventus erit ut per suam auctoritatem judicet omne genus humanum, sicut David propheta prænuntiavit: Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. Idcirco secundus Christi adventus erit in majestate et gloria. De quo Joannes apostolus in Apocalypsi testatur: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Hinc apud Zachariam loquitur Christus: Adspicient ad me, quem confixerunt.
Hinc etiam primus Christi adventus fuit aliquo modo occultus, quia non nisi paucis innotuit. Secundus vero ipsius adventus erit omnibus manifestus. In primo Christi adventu describit eum Isaias propheta quasi leprosum, vulneratum, attritum; David, quasi vermem atque opprobrium hominum; Zacharias, confixum; Amos propheta, venditum; Jeremias propheta, captum; Daniel vero, occisum. Sicque universi isti Prophetæ sanctissimi primum Christi adventum in humilitate ejusque passionem concorditer prædixerunt. Porro de secundo Christi adventu beatus Job: Credo (inquit) quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Salvatorem meum.
Denique, adveniente atque impleto tempore quo Deus Pater unigenitum Filium suum pro mundi redemptione destinare decrevit, misit angelum Gabrielem ad præelectissimam, sacratissimam ac purissimam virginem Mariam; qui dixit ad eam: Ave, gratia plena; Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quæ quum audisset, turbata est in sermone angeli. Non fuit in angeli visione turbata, quia angelum videre solita fuit, ut creditur; sed in sermone ejus turbata est, quoniam in salutatione tam nova ac solennissima vehementissime mirabatur: quia quum esset humillima, nil tale senserat de se ipsa. Ideo angelus eam consolans : Ne timeas (ait), Maria. Invenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.1 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Respondit angelus ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ; ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Quumque ad hæc verba Virgo beatissima respondisset, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, statim Filium Dei concepit.2
Quumque partui propinquaret, ascendit cum Joseph ex causa ad oppidum Bethlehem ; et quum esset ibidem in diversorio, peperit Christum absque omni dolore, imo cum ingenti gaudio, involvitque eum pannis et reclinavit in præsepio, quoniam alium ibi aptum non reperit locum. Sic ergo Christus in omnibus paupertatem, humilitatem, et quod carni molestius est, elegit : quia in parvula urbe vilique stabulo, in noctis frigidissimæ medio voluit nasci.
Porro in hora qua natus est, angelus sanctus dixit pastoribus : Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo :3 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Adhuc angelo loquente, multitudo cœlestis exercitus, hoc est innumerabiles angeli sancti, apparuerunt in aere, Deum laudantes dicendo : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Eadem insuper hora, stella tribus Magis in partibus orientis apparuit, eosque in Judæam duxit. Qui quum Puerum regium in civitate regia natum putarent, introierunt Jerusalem, dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum? Quo audito, Herodes, rex alienigena, timens regno privari, interrogavit Judæorum doctores ubi Christus nasceretur secundum Scripturas.
Qui responderunt : In Bethlehem, sicut Michæas propheta prædixit.4 Egredientibus autem Magis Jerusalem, stella rursus apparuit eis, perduxitque eos usque ad domum in qua puer Jesus tunc fuit. Procidentes itaque Magi, adoraverunt eum ; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei aurum, thus et myrrham.5
Post hæc, impletis diebus purificationis, virgo Maria, juxta legem Moysis, tulit Filium suum infantulum in templum, quod tunc in Jerusalem fuit. Moxque sanctus Simeon propheta, revelante Deo, puerum Jesum cognovit esse Christum, Filium Dei, salvatorem ac judicem mundi ;6 atque cum ineffabili devotione et gaudio accepit eum in ulnas suas, benedixitque Deum, et ait : Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (scilicet Christum), quod parasti ante faciem omnium populorum : lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Eadem hora fuit ibidem sanctissima vidua, Anna prophetissa, quæ etiam Christum cognovit, et de eo omnibus in Jerusalem loquebatur.7
Præterea, de Christi infantia beatissimi Evangelistæ modicum conscripserunt : imo de vita ejus usque tricesimum annum parum tetigerunt. Quum vero triginta aut circiter esset8 annorum, imminente jam tempore quo publice prædicaret, primo inter alios venit ad Joannem Baptistam, ut baptizaretur ab eo :910 non quod indigeret baptismo, qui omni caruit culpa, atque ad hoc venerat ut tolleret mundi peccata, sed ut humilitatis daret exemplum, et item ut aquis vim regenerativam, suæ mundissimæ carnis tactu, conferret. Joannes vero Baptista, Christi sanctitatem ac majestatem agnoscens, vehementer expavit, dixitque :11 Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Sed Christo dicente, Sine modo (id est, cessa ab hac excusatione), sic enim decet nos implere omnem justitiam ; tunc acquievit Joannes, et cum inæstimabili humilitate ac reverentia Dominum baptizavit. Quo facto, aperti sunt cœli, descenditque Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox Patris de cœlo intonuit, dicens:12 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tunc Dominus Jesus Christus, ut vitam eremiticam ac solitariam doceret et approbaret, intravit desertum, et fuit in eo jejunans quadraginta diebus ac quadraginta noctibus, penitus nil manducans;1314 tentavitque eum diabolus, sed victus abscessit. Erat autem Christus ibi cum bestiis eremi, et angeli ministrabant ei. Quibus peractis, ad homines rediit, et publice prædicare atque miracula operari exorsus est.
Footnotes
Chapter 95 of 114