Articulus 7
Prosecutio de Christi doctrinis.
POST præinducta interrogatus ab Apostolis Christus quis major esset in regno cœlorum, respondit :1 Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum, hoc est, Nisi humiles, pii et innocentes facti fueritis, cœlestem non poteritis gloriam adipisci. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.2 Væ homini illi per quem scandalum venit. Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis ; dico enim vobis, quia angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.3 Si peccaverit in te (id est te sciente) frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.4 Quod si eos non audierit, dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus. Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc dixit Petrus ad Christum: Domine, quoties ignoscam peccanti in me? an usque septies? Respondit Jesus: Non dico5 tibi, Usque septies, sed, Usque septuagies septies, id est, quotiescumque peccaverit in te, ei ignosces.
Dixit præterea Jesus ad divitem quemdam: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veniens sequere me.6 Quo audito, ille abiit tristis. Dixitque Christus: Dico vobis quod dives difficulter intrabit in regnum cœlorum. Ascendens post hæc Jesus Jerosolymam, dixit Apostolis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et implebuntur omnia quæ scripta sunt per Prophetas de Christo. Tradetur enim principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget.789 Interrogatus quoque Christus a quodam legis doctore, quod esset mandatum magnum in lege, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis. Secundum autem mandatum simile est huic:10 Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ.
Footnotes
Chapter 101 of 114