Articulus 16
De perfectione et excellentia sapientiæ et doctrinæ evangelicæ legis.
FILIUS Dei totam hominis beatitudinem in summæ veritatis æternæque bonitatis clara ac fruitiva contemplatione docuit esse ponendam. Idcirco aptissima dedit media perveniendi ad eam. Quædam enim directe et per se ab illius beatitudinis adeptione impediunt hominem, quemadmodum peccata mortalia : et illa absolute prohibuit Christus. Quædam vero aliquo alio modo hominem ab illa felicitate elongant, ut venialia peccata : ideo ea dissuasit. Quædam a felicitate illa hominem dispositive occasionaliterque avertunt, non quia mala in se, sed quoniam præbent homini multiplicem occasionem peccandi, sicut temporales divitiæ, carnales deliciæ, mundani honores : et ista consuluit Christus esse vitanda, quatenus homo expeditiori, liberiori, puriori ardentiorique mente inhæreat Deo. Hinc itaque Salvator consuluit terrena contemni, parentes, propinquos sobolemque relinqui, imo et propriam voluntatem omnino abnegare, dicendo : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me;1 itemque : Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, et cetera, propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.2 Verumtamen uxor jam cognita, non est invita nec auctoritate propria relinquenda. Et iterum ait Christus : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.3
Præterea, quia per nullam virtutem tam perfecte conjungitur homo Deo incommutabili et excelso sicut per caritatem, quæ omnium est virtutum regina, forma, vertex ac finis; hinc Christus universa quæ docuit, consuluit ac præcepit, ordinavit ad hoc ut Deum naturaliter, totaliter ac incircumscriptibiliter bonum, quantum possibile est in vita præsenti perfecte amemus. Porro tunc Deum perfecte diligimus, dum totum quod sumus, quod possumus, agimus et habemus, ad ipsum referimus, ad ejus amorem, honorem et gloriam omnia ordinantes. Quemadmodum enim totum quod sumus, quod valemus atque habemus, a Deo sancto, vivo et vero accepimus et tenemus; sic omne illud ad ejus laudem, gloriam, amorem et honorem referre debemus, ita ut toto eum animo totoque spiritu diligamus, cunctarum quoque virium animæ operationes secundum divinæ exigentiam caritatis regamus ac regulemus. Hinc Christus in Evangelio protestatur (quod etiam Deus per Moysen in Deuteronomio dixit) : Primum et summum mandatum est, ut Dominum Deum nostrum toto corde, tota mente totisque viribus diligamus.45
Præterea, quum multiplex exstet dilectio, puta, naturalis, socialis, familiaris, carnalis ac spiritualis : spiritualis dilectio est meritoria, Deoque grata ; carnalis vero dilectio est fœda, vilis ac vitiosa; ceteræ species dilectionis sunt indifferentes. Quum ergo spiritualem dilectionem inficiat et tollat amor carnalis, docuit Christus ut carnalem amorem omnino vitemus, in tantum ut nec parentes nec filios neque propinquos aliter quam spiritualiter diligamus. Spiritualis vero dilectio est qua nobis ac proximis volumus felicitatem æternam, donaque gratiæ ac virtutum et omnia media quibus ad illam pertingitur. Et quoniam per adversa, per tentationes, persecutiones, inopiam, ad æternam perducimur gloriam, quia per talia purgamur a vitiis, et donis gratiæ ac virtutum implemur, Christo quoque propter nos passo conformamur, et a futuris tormentis redimimur; hinc docuit Christus ut omnia ista patienter feramus, neque ob talium irrogationem irascamur, indignemur, invideamus, timeamus, turbemur, imo cum gaudio ea tanquam multipliciter fructuosa victorialiter patiamur, inimicos amando, odientibus benefaciendo, pro persecutoribus calumniatoribusque orando, nulli quoque malum pro malo reddendo, sed malum vincendo in bono.67
Præterea, juxta evangelica documenta, duplex est amor. Unus est amor sui, alter est amor Dei. Amor sui est omnium vitiorum origo : et quanto quis amplius in sui amore abundat, tanto pluribus ac gravioribus impletur peccatis. Sed amor Dei est omnium actuum origo bonorum : et quanto quis in Dei amore magis abundat, tanto abundantioribus impletur actibus virtuosis. Amor etenim sui, est amor improbus et privatus, quo amamus nos ipsos perverse, videlicet non in Deo, neque secundum Deum, sed in nobismetipsis, ea optando, quærendo et amplectendo, quæ nobis secundum propriam affectionem delectabilia sunt, utilia seu honesta, videlicet, delicata cibaria, mulieres formosas, jocos, ludos, pecunias, divitias, dignitates, prælationes, honores : sicque ex amore sui nascuntur gula, luxuria, avaritia, acedia, ambitio, superbia, vanitas, dissolutio. Denique qui taliter amat se in se, odit, abhorret, et (si potest ac audet) persequitur eos a quibus sibi adversa atque injuriæ inferuntur : sicque ex isto improbo sui amore nascuntur odium, ira, impatientia, ultio, detractio, læsio aliorum. At vero amor Dei, est amor supernaturalis, spiritualis, infusus, quo Deum super omnia et nos ipsos in Deo diligimus, omnia illa desiderando, quærendo ac amplectendo, quæ nobis accommoda sunt ad complacendum Domino Deo, atque ut uniamur ei perfruamurque eo. Et ita ex isto amore omne bonum progreditur, utputa : libenter orare, meditari, abstinere, velle contemni, pati, corripi, castigari, et ceteri actus virtutum. Unde amor sui crescens usque ad contemptum Dei, facit hominem servum filiumque diaboli ; amor autem Dei crescens usque ad contemptum sui, constituit hominem servum adoptivumque filium Dei. Itaque, quanto in exstirpatione privati amoris proficimus, tanto plus in Dei amore excrescimus ; quum vero privatum illum amorem plenarie eradicamus, tunc in Dei amore perfecti efficimur. Etenim venenum amoris divini, est amor sui ; minoratio autem privati amoris, est divini amoris profectus ; annihilatio vero privati amoris, est divini amoris perfectio. Hinc Christiani in Dei amore perfecti, in adversitatibus quasi in omnibus divitiis gloriantur, in tribulationibus et persecutionibus Deo regratiantur ; ad insistendum vigiliis, orationibus, abstinentiis, meditationibus, disciplinis, contemplationibus, et universis exercitiis virtuosis ac sanctis laboribus, infatigabiles, ferventes alacresque consistunt.
Præterea, Deum primo et incomparabiliter debemus diligere, potissime propter puram et infinitam bonitatem ipsius, deinde quoniam prior dilexit nos, itemque propter beneficia et promissa ipsius.8 Post Deum vero debemus amare nos ipsos in Deo, tertio proximos, quarto proprium corpus, ita quod proximos plus diligere obligamur quam proprium corpus corporalemque vitam.
Itaque ab omni privato amore mentes nostras quotidie purificare conemur, et simplificare eas in Deo, atque divino succendamur amore, omnemque hominem sæculi hujus in Deo diligamus ; et ab omnibus inordinationibus passionum ac vitiorum purgata sint corda nostra, ab omni superbia, ira, impatientia, avaritia, concupiscentia, acedia. Quo facto, Deus sublimis, dives et liberalis, qui est sol justitiæ solque sapientiæ infinitæ, valde munificenter, gratiose ac fortiter fulgebit in cordibus nostris, intellectum illuminando, affectum inflammando, memoriam in se stabiliendo, gratiarum charismata ibi omni die augendo, et hominem super se ipsum totaliter elevando. Ad istud perducit doctrina evangelicæ legis. Nec fingi potest legem talem non esse divinam, quæ scilicet talem homini præstituit finem, et ad eumdem per media tam apta perducit ipsum.
Footnotes
Chapter 110 of 114