Articulus 17
De actibus divini amoris.
QUAMVIS amor carnalis sit vitiosus ac fœdus, tamen per ejus proprietates et actus congruentissime notificantur ac describuntur proprietates et actus spiritualis, divini ecstaticique amoris.
Itaque primus effectus amoris carnalis prædominantis, qui amor ἔρως appellatur, est concavitas oculorum. Solent enim taliter amorosi habere oculos concavos et profundos : quoniam oculi sequuntur spiritus sese retrahentes atque ad locum æstimativæ concurrentes. Conformiter interiores oculi hominis divino amore ecstatico inflammati profundantur in capite, id est in corde : quoniam intus est totum quod quærit, totum quod diligit ; extra nil cupit nisi ob interiora. Talis quippe sincerus et sanctus amator secretissimum ac superquietissimum Deum toto quærit affectu, præcordiali stringit amplexu, loquens cum beato Psalmista : Quid mihi est in cœlo? et a te, Domine, quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.12 Itemque : Mihi adhærere Deo bonum est. Hoc expertus sanctus Isaias propheta, locutus est Creatori incircumscriptibili omnia penetranti :3 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel. Siquidem ipse est omni interno interior, omni secreto secretior, omni præsenti præsentior: qui animo depurato, ecstatice amoroso, occultissime fulget, serenissime se ostendit, munificentissime se diffundit, ita ut talis amator ex sententia dicat : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!4 Qua gustata, omnis carnalis fastiditur sperniturque voluptas. — Præterea, taliter divino succensus amore oculos habet mentis jugiter introversos, ut vigilanter discutiat ac perpendat ne quid superdilectissimo Deo displicens, ne quid suæ sanctitatis offensivum, suæ majestatis inhonorativum exsistat in se, quatenus ei soli semper purum exhibeat habitaculum cordis sui. Rursus oculos introversos habet talis amator, ut sui dilecti occultos accessus atque recessus advertat. Accedit enim, dum devotione insolita mentem tangit; et quasi recedit, dum gratiosæ præsentiæ suæ experimentalem dulcedinem subtrahit : sicque velut ludum quemdam amoris cum anima sancta exercet.
Secundus effectus amoris carnalis prædominantis, desiccatio est membrorum. Taliter equidem amorosi arefiunt in membris, quia ex vehementi cordis applicatione circa rem dilectam, multiplicantur spiritus : per quod interiorem quamdam desiccationem incurrunt. Consimiliter in homine spiritualiter amoroso atque divinæ dilectionis flamma succenso, arefiunt vires animæ a carnalium voluptatum humore, a profluvio desideriorum carnalium, ab omni affectu terreno : ita ut hujusmodi amatori prorsus facillimum sit a carnalibus voluptatibus penitus abstinere, omni sensuali consolatione carere. Et quia hanc divinam ac sanctam delectationem Mahometus perfidus et infelix nunquam fuit expertus, dixit in Alcorano :5 Concubitus abstinentiam Deus scit hominibus tum difficilem, tum impossibilem. Hinc dixit Psalmista : Renuit consolari anima mea (videlicet in rebus carnalibus);6 memor fui Dei, et delectatus sum.
Tertius effectus amoris carnalis prædominantis, est pauca et defectiva locutio. Nam taliter amorosi in absentia multa concipiunt, præsentes vero modice ac defective loquuntur : quoniam magnitudo affectionis verba abrumpit, spiritumque absorbet et dilecto infigit. Pariformiter ecstatico Dei succensus amore defectiva solet uti locutione. Sic namque in Canticis canticorum loquitur Sponsa : Dilectus meus mihi, et ego illi;7 itemque : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.8 In his locutionibus amorosis aliqua sunt supplenda. Non enim determinat Sponsa, id est anima virtuosa præfervida, quid dilectus sit sibi, et quid ipsa sit illi. Sic ergo supplendum est, ut loquatur ratio pro affectu, quemadmodum Aaron loquebatur pro Moyse :9 Dilectus meus, videlicet Deus naturaliter infiniteque bonus atque amabilis, optime congruit et complacet mihi, ipse mihi intentus est, ipse desiderium, salus et consolatio mea est, quia in ipso est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium opulentia infinita possessioque perfecta (de quo sanctus David locutus est : In Deo salutare meum et gloria mea;10 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est); et ego illi intenta sum, ei placere desidero.
Quartus effectus amoris prædominantis carnalis, est siccitas oculorum, ita ut nec mors proximorum nec damna rerum lacrimas in taliter amorosis queant excutere. Sic homo spiritualis dilectionis ecstaticæ igne succensus, propter nulla temporalium damna rerum tristatur aut luget. In tantum enim circa summum bonum afficitur, quod temporalia parvi pendit. Denique, quum sint diversæ species devotionis quibus lacrimæ solent adesse, perfectissima tamen devotio exterioribus lacrimis caret: quia in illa tantus est fervor sanctæ affectionis, et tanta profunditas internæ contemplationis, quod ad interiora mens rapitur, atque in increatæ infinitatis divinæque lucis abysso quasi demergitur, in tantum ut aliquando totum corpus protinus obrigescat, exterioresque sensus a suis actibus suspendantur, membra quoque suis viribus priventur ac motibus. Tunc homo non vivit vita sensuali, humana, sed intellectuali, angelica ac divina. Omnipotens namque Deus mentem sic rapit, expandit et quasi absorbet in se, ut a ceteris omnibus abstrahatur, imo nec se ipsam attendat, nec proprium actum advertat.
Quintus effectus amoris carnalis prædominantis, est pulsus inordinatus. Omnis equidem taliter amorosus pulsum habet aut nimis tardum et rarum, aut nimis velocem atque frequentem, juxta diversas apprehensiones quas concipit de amato. Tardus namque est pulsus, dum de amati adeptione diffidit; velox autem, dum de illo vicem amoris reportare confidit. Similiter accidit in homine spiritualiter amoroso, cujus interni pulsus sunt animæ affectiones: quæ gaudiosæ atque veloces sunt, quando de supercarissimi Dei gratiosa aut gloriosa præsentia spes quædam præcipua aut experimentalis aliqua certitudo concipitur. Unde vir sanctus dixit: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.11 Interdum namque superpiissimus ac superdulcissimus Deus ostendit se animæ amorosæ tanquam summum ac ardentissimum amatorem, tanquam munificentissimum opulentissimumque datorem, tanquam pulcherrimum ac suavissimum sponsum, fidelissimumque custodem, atque indesinentem ac potentissimum adjutorem; suæ quoque bonitatis dulcissimum menti infundit saporem, et de sua gratiosa præsentia miro modo eam exhilarat. Tunc velocissimæ sunt animæ affectiones, et ipsa vehementer de suo præsumit dilecto. Unde sanctus David a Deo taliter tactus, ait: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in æternum. Et beatus apostolus Paulus: Quis nos separabit a caritate Christi?12 Itemque: Certus sum (inquit) quia nec mors, nec vita, nec tribulatio, nec angustia, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu.1314 Porro, dum anima ecstatice amorosa apprehendit Deum ut judicem justum, ut incomprehensibilem dispositorem, cujus judicia imperscrutabilia sunt, ut metuendissimum Dominum, qui pro uno mortali peccato damnationem infligit æternam, qui cujus vult miseretur, et quem vult indurat;15 dum quoque se ipsam apprehendit ut peccatricem ac fragilem, periculis multis expositam, et de sua salute incertam, imo ignaram an sit digna amore an odio: tunc difficultate consequendi salutem atque timore judiciorum Altissimi lentescunt suæ affectiones, ita ut cum Psalmista dicere possit: Dormitavit anima mea præ tædio, confirma me, Deus, in verbis tuis;16 et rursus clamare cogatur: Trahe me post te.17
Sextus effectus prædominantis carnalis amoris, est profunda occupatio et fixa sollicitudo versa ad interiora, ita ut taliter amorosus gerere videatur similitudinem dormientis, qui evigilare non potest nisi quum ei fit mentio de dilecto: unde si de aliis fiat ei narratio, non advertit. Similiter anima spiritualiter amorosa, cujus tota intentio atque affectio fixa est in dilecto, cunctis desideriis adunatis in illo, ad sæculares rumores, ad verba inania, ad sermonem ad Deum non pertinentem, clausas habet aures interiores; si autem de Deo et pertinentibus ad salutem sit sermo, statim advertit gaudenterque audit. Hinc Psalmographus loquitur Deo: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.18 Væ igitur homini qui ad verba salubria ac divina audienda piger et fastidiosus consistit, ad verba vero mundana, illicita, lasciva, promptus. Talis equidem spiritualiter surdus, imo et mortuus rite censetur.19
Septimus prædominantis carnalis amoris effectus, est quod taliter amorosus dum videt rem rei dilectæ consimilem, valide inflammatur, alteratur, et quasi insanire videtur. Sic homo spiritualiter amorosus, qui Deum in hac vita clare sicut in se ipso subsistit intueri non potest, dum eum in suis effectibus contemplatur, ejusque bonitatem atque dulcedinem in suis gratiosis muneribus in vita hac experitur, præ desiderio Dei vehementer accenditur, eumque clare per speciem contemplari et ad cœlestem beatitudinem introduci ardentissime concupiscit, dicens cum Sancto: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.20 Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
Ad hanc superoptimæ Deitatis sinceram atque ecstaticam dilectionem impossibile est eorum aliquem pervenire, qui illam exspectat et appetit beatitudinem quam suæ legis observatoribus Mahometus spopondit, utputa voluptuosum ac abundantissimum ciborum mulierumque usum. Tales etenim in cunctis quæ agunt, ad se ipsos turpiter reflectuntur, nec pure afficiuntur ad Deum.
Footnotes
-
Ps. lxxii, 25, 26. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Is. xlv, 15. ↩
-
Ps. xxx, 20. ↩
-
lib. II, art. xii. ↩
-
Ps. lxxvi, 3, 4. ↩
-
Cant. ii, 16. ↩
-
Cant. vii, 10. ↩
-
Exod. iv, 16. ↩
-
Ps. lxi, 8. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
Rom. viii, 25, 29. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Rom. cx, 18. ↩
-
Ps. cxv, 28. ↩
-
Cant. i, 2. ↩
-
Ps. cxv, 85. ↩
-
Ibid. 38, 39. ↩
-
Ps. xli, 2, 3. ↩
Chapter 111 of 114