Skip to the text

Proœmium

DE EVANGELICIS DOCUMENTIS CONTRA DOCTRINAM MAHOMETI.

CONGREGATE vos in domum disciplinæ, indocti; comparate vobis sine argento sapientiam, et collum vestrum subjicite jugo ejus. Eccli. LI, 31, 33, 34.

In Ecclesiastico scripta sunt verba ista : in quibus universi qui in Christum non credunt, salubriter admonentur ut christianæ fidei sapientiam amplectantur. Qui enim sunt magis « indocti » quam infideles, in quibus non invenitur sapientia salutaris, nec vera divinarum notitia Scripturarum? De quibus ait apostolus Paulus: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi.1 Porro domus disciplinæ est Ecclesia Christi, de qua Salomon dixit : Sapientia ædificavit sibi domum. Hanc equidem domum, id est fidelium congregationem, æterna Sapientia ædificavit, cordibus hominum fidem, spem caritatemque infundendo, et eos per virtutes has uniendo, roborando ac erigendo, atque ad Dei inhabitationem aptando. De qua rursus ad Timotheum scribit Apostolus : Scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.2

In hac domo gratiæ ac salutis, invenitur sapientia salutaris ac multiplex : quoniam ipsemet Deus altissimus et æternus, sapientia æterna et increata, in cordibus commoratur fidelium, quibus scribit Apostolus : Vos estis templum Dei vivi. Unde apud Joannem asserit Christus :3 Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ;4 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Invenitur quoque in Ecclesia sapientia creata infusa ; illaque est unum et primum de septem donis Spiritus Sancti. Unde Isaias propheta prædixit : Requiescet super eum (videlicet Christum) spiritus sapientiæ.5 Est etiam in Ecclesia sapientia acquisita : quæ est divinarum Scripturarum notitia. De qua ait Apostolus :6 Sapientiam loquimur inter perfectos.

Nulla sapientiarum istarum in infidelibus invenitur : imo eorum corda sunt dæmonum habitacula, infidelitatis stultitia variisque erroribus et peccatis obtenebrata. Admonendi sunt itaque ut ad Christi ovile, id est Ecclesiam sanctam, confugiant, sapientiamque salutarem evangelicæ veritatis absque argento comparent, id est, gratis a Deo accipiant, ad ejus illuminationem et gratiam se parando, rationabilibus documentis atque divinæ Scripturæ doctrinis ac prædicationibus humiliter acquiescendo.7 Et hoc est collum mentis subjicere jugo sapientiæ, utpote legi Christi, de quo ait Apostolus: Prædicamus Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde et ipse Salvator in Evangelio: Tollite (inquit) jugum meum super vos.

Itaque, quia in primo operis hujus tractatu determinatum est de christianæ fidei veritate, argumentis et rationibus, de quibusdam etiam præcipuis fidei sanctæ materiis, utputa quomodo Deus sit unus et trinus, et qualiter Christus sit Deus et homo; in secundo autem tractatu disputatum est contra errores et injustitias Alcorani; in tertio contra Doctrinam Mahon, et contra alia quædam scripta Sarracenorum: nunc pro pleniori Sarracenorum conversione et instructione, aliqua sunt scribenda de Christi mysteriis, documentis, miraculis atque operibus, de virtutibus quoque, sanctitate et signis quorumdam Christianorum sanctorum.

Footnotes

  1. 1 Cor. I, 20. ↩

  2. 1 Tim. III, 15. ↩

  3. II Cor. VI, 16. ↩

  4. Joann. XIV, 21, 23. ↩

  5. Is. XI, 2. ↩

  6. 1 Cor. II, 6. ↩

  7. Prov. IX, 1. ↩

Chapter 94 of 114