Articulus 20
Probatio veritatis fidei christianæ ex præinductis.
CHRISTUS, mundi salvator, in Evangelio loquitur:1 Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina an ex Deo sit. Quod idcirco disseruit, quia quicumque evangelicæ legi perfecte obediens fuerit, luce clarius sciet experimentaliterque cognoscet, quod fides et lex christiana vere a Deo sit, nil doli, nil continens falsitatis. Etenim per tam insolubilia argumenta, per tam gloriosa miracula comprobatur, quod adversarii veritatis aliam evadendi viam non invenerunt, nisi quod vel talia facta esse negaverunt, aut magica arte facta esse finxerunt :2 quorum utrumque reprobatum est copiose. Sed, ut ait Salvator, volentibus voluntatem Dei facere, id est Deo humiliter obedire, istud experimentaliter constat. Nos enim Christifideles supercertissime scimus, quod omnes magicæ artes in Evangelio districtissime sub æternæ damnationis periculo prohibentur; quod item Christiani perfecti qui miracula peregerunt, a cunctis magicis artibus immunissimi exstiterunt; quod omni humilitate, patientia, mansuetudine, justitia, caritate, fuerunt plenissimi; quos etiam tam in vita ac morte eorum quam postea, Deus gloriosis ac numerosis mirificavit ac honoravit miraculis.
Insuper veritas fidei christianæ etiam ex prætactis occultis Dei operationibus quas in cordibus electorum fidelium operatur, efficaciter demonstratur, quoniam tales illuminationes, contemplationes, inflammationes, consolationes et raptus, nequaquam esse possunt nisi a Deo:3 quod fideles electi certissime in se experiuntur, præsertim quoniam et frequenter talia eis contingunt inopinate et absque eorum conamine, interdum vero ea acquirere nequeunt, quamvis totis se viribus ad ea extendant. Scimus quoque, et ubertim, imo innumerabiliter corporeis oculis vidimus quosdam a Deo ita præventos, sic raptos atque absorptos in Deum, quod ab omnibus exterioribus sensibus omnino fuerunt abstracti, atque ab omni usu et actu organicarum virium suspensi et alienati, totoque corpore rigidi, in tantum quod minima pars corporis eorum sine totius corporis motu locali moveri localiter non valebat. Sicque ab omni sensitiva fuerunt vita remoti, quod si quis eis manus abscidisset aut pedes, nequaquam sensissent durante raptu eorum. Quod utique experientia certa edocuit : nam et a curiosis et rei hujus incredulis multipliciter puncti, tracti, tentati, nihil senserunt, nec sanguinem effuderunt; raptu autem cessante redeuntes ad se, gravissime affligebantur, et sanguinem emanabant. Denique quidam sic rapti, etiam corpore levabantur et pendebant in aere, aliqui altius, et aliqui minus alte. Nonnulli quoque per dies plures continuos permanserunt in raptu; et aliqui sic rapiebantur quotidie, imo septies quolibet die, et quidam multo frequentius, ita quod vitam angelicam ac cœlestem inter homines apertissime ducere probabantur.
Præterea, si adversarius fingat et mentiens dicat, quod alienatio ista a sensibus et obrigescentia corporis, non procedebant ab altitudine contemplationis et ardore intensissimi divini amoris, sed potius ex alterationibus intus a diabolo factis (dæmones quippe dum permittuntur, corpus possunt diversimode alterare et immutare, sicut in arrepticiis cernitur); respondemus, quod tanta ut dictum est, a dæmonibus fieri alteratio nequit. Scimus quoque, quod personæ quibus illa contingunt, tales consistant, quod in eis dæmones potestatem et operationem talem nullatenus habent : imo ipsæ dæmonibus imperant, prævalent, eosque ubique compescunt atque ejiciunt. Tales demum personæ certissime norunt se pure et irreflexe affici Deo, inflammari et figi in eo, eique solum se intendere et vacare, atque ex sua ad Deum elevatione, ad omnium vitiorum detestationem moveri, ad sui humiliationem profundissimam provocari, ad omnium mundanarum vanitatum et carnalium voluptatum aspernationem induci, ad omnis boni honesti amorem, ad mentis puritatem, ad summam mentis custodiam incitari. Postremo, diabolus nequaquam agere potest directe in apicem affectivæ, quem illi experiuntur immediate tangi, inflammari, resolvi a causa extrinseca superiori. Hinc qui ista experiuntur, firmissimi sunt in fide, in tantum quod si totus mundus averteretur a fide, ipsi nihilo minus in ea perseverarent secure : imo, si pœnarum acerbitate convincerentur, ita quod ore negarent, corde tamen negare non possent.
Istud opusculum pro vestra conversione ac salute, o Sarraceni, caritative ac pie conscriptum, gratanter suscipite, christianæque fidei veritatibus assentite. Et o utinam prælatis atque principibus Christianorum ac Sarracenorum unanimiter complaceret quod utrorumque doctores coram se convenirent, sicque ex mutua disputatione elucesceret veritas, et errantes ad viam converterentur salutis! Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS QUATUOR LIBRORUM CONTRA PERFIDIAM MAHOMETI.
Footnotes
Chapter 114 of 114