Articulus 19
De contemplatione Dei altissimi, et operationibus ejus in anima amorosa et sancta.
MEDIA fini proportionari necesse est. Quoniam itaque ad supernaturalem finem et beatitudinem creatus est homo, puta ad facialem, fruitivam et beatificam Dei superdignissimi visionem, sicut præhabitum est, dat Deus fidelibus supernaturalia dona et media atque auxilia pertingendi ad eam : quæ sunt in primis tres virtutes theologicæ, fides, spes, caritas, ceteræ quoque virtutes infusæ, septemque dona Spiritus Sancti, quæ enumerat beatissimus Isaias, prophetando de Christo : Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. His etenim donis anima Christi fuit præ omnibus incomparabiliter plena.
Horum donorum primum atque altissimum est sapientiæ donum, videlicet sapientia ipsa, quæ est habitus supernaturalis infusus quo Deum cum interno contemplamur sapore, atque de eo veraciter judicamus cum gustu interno, per connaturalitatem affectus ad ipsum.1 Per hoc donum, quum fuerit perfectum, efficitur homo quasi consiliarius ac secretarius Dei, ita quod cum sancto David dicere potest Deo : Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.2 Itaque, per hoc sapientiæ donum atque per Spiritus Sancti gratiosam illuminationem, contemplantur fideles purgati ac virtuosi Deum felicem ac infinitum, qui est virtus virtutum, veritas prima, bonitas summa, unitas simplicissima, puritas prorsus immensa : cujus esse omnem nobilitatem, perfectionem, beatitudinem, cum eminentia infinita simplicissime continet. Imo esse divinum, æternum, increatum, est omnis perfectio, omnis nobilitas, omnis beatitudo, utpote sapientia interminata, omnipotentia illimitata, pulchritudo immensa, infinita dulcedo, sicque de aliis.3
Denique ad contemplationem istam theoricam Dei per sapientiam unitivam sincerissimumque amorem, pertingunt viri heroici ac fideles perfecti dupliciter : primo, ad eam conando ; secundo, divinitus præveniendo passive, ac desuper inchoando.
Primus modus est, dum homo se aptat ac præparat ad hoc quod apex mentis suæ divinitus illustretur, vertexque affectivæ desuper accendatur, atque per hoc anima sua intromittatur, vel potius introducatur ad secretissimam ac ardentissimam Deitatis intuitionem. Porro aptatio ista seu præparatio fit, dum homo se ab exterioribus abstrahit et intus recolligit, dum orando aut meditando ad Deum se elevat, dum ex rebus creatis ad Creatoris se sustollit notitiam, dumque divini perpendit incitamenta amoris, sicque se totum pro posse simplificat ac defigit in majestate et lumine Creatoris. Nempe, dum homo virtuosus sic agit quod in se est, Dominus majestatis succurrit, complet ac perficit illius conatum et actum, introducendo eum ad infinitatis suæ intuitum, ad suæ supersplendidissimæ lucis contemplativum adspectum, ad incircumscriptæ majestatis ac gloriæ suæ admirationem, ad suæ supertranquillissimæ pacis increatæque suavitatis gustum deliciosissimum, piissimum ac internum.
Secundus modus pertingendi ad contemplationem istam dignissimam est, dum homo absque proprio conamine et præmeditatione desuper misericordissime prævenitur, illustratur, accenditur, præoccupatur atque præstringitur. Plane felices sunt valde quibus istud contingit, quibus Deus se ita communicat, qui, in profundissima omnipotentis Dei misericordia quasi sepulta jam arbitrii potestate, in divitias gloriæ in spiritu rapiuntur ardoris. Hi equidem, spreto rerum ac sensuum usu quantum humanæ fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus rapiuntur, absorbentur, figuntur in ipso Altissimo: imo tam gratiose et valide sæpe a pietate præveniuntur divina, ut raptui non queant resistere. O quanta est caritas, misericordia et liberalitas Dei in istis, quorum mentes tam amorose amplectitur, tam suaviter sibi adstringit, in quibus sic fulget, accendit, operatur, inhabitat et quiescit! Nempe, quum tam ineffabilis sit caritas, misericordia ac liberalitas Dei ad homines, quum viderit hominem reformatum ab omni duplicitate, dolo, caliditate, a sinistra intentione, cupiditate, carnalitate ac negligentia alienum, divino quoque amore et boni communis zelo succensum, atque in sincerissimum bonitatis et æquitatis affectum toto corde conversum, complacentiam magnam habet in eo, et amorose ac munificenter nimis se applicat ei. Imo verissime anima hominis talis est sponsa, amica et filia sui Dei, Creatoris ac Salvatoris: ideo eam dulcissime visitat, copiose illustrat, spiritualiter deosculatur, familiariter amplexatur. Hinc Sponsus cœlestis, Deus omnipotens, ait per Salomonem in Canticis canticorum: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea.4 Hortus conclusus, soror mea, sponsa.5 Tali quoque animæ ait Psalmista:6 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus.
Sed ad istam contemplationem theoricam, ad perfectionem istam cœlestem, heu! pauci pertingunt. Non enim ad eam pertingitur nisi per omnium mundanorum contemptum, per omnium carnalium ac sensibilium transcensionem, per indesinentem mentis custodiam, per profundissimam humilitatem, veram patientiam, stabilem continentiam, mansuetudinem fortem, sobrietatem continuam, jugem divinæ pietatis invocationem, per linguæ ac sensuum refrenationem, per amicorum et inimicorum dilectionem sinceram, per cordis coram Deo sinceritatem, per infatigabilem profectum virtutum.
Footnotes
Chapter 113 of 114