Articulus 2
Quod sicut in Christo est duplex natura, videlicet divina et humana, ita in toto Evangelio est quædam mira atque pulcherrima contemperantia sublimium et humilium ad eumdem pertinentium: quod hæretici et etiam Mahon non attendentes, multipliciter erraverunt.
TAM in veteri quam in novo Testamento quædam altissima, et item quædam abjecta atque humillima de Christo scribuntur. Nempe altissimum est quod de Christo Isaias propheta prædixit: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis; multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Item quod de eo dixit Michæas propheta: Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis; et magnificabitur in medio universæ terræ. Multaque talia de Christo locuti sunt David, Jeremias, Daniel, et alii Vates sancti: ex quibus in primo libello probata est Christi divinitas. Porro abjectum et humile est quod denuo ait Isaias de Christo: Vidimus eum despectum et novissimum virorum, et reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum; vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Hæc namque et multa alia omni devotione et compunctione plenissima, de Christi passione vaticinatus est sanctissimus Isaias: de qua David, Jeremias, Daniel aliique Prophetæ plura locuti sunt, ut supra, libro secundo, est introductum.1 — Conformiter, valde altum est, quod Prophetæ prænuntiaverunt mundum judicandum esse a Christo; abjectum vero et humile, quod ipse Christus ab hominibus judicaretur.
Præterea istud in scripturis novi Testamenti, præsertim in Evangelio, plenius consideratur. Altissimum etenim fuit quod Gabriel angelus dixit de Christo: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et regnabit in domo Jacob in æternum;2 et, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.3 Item præclarissimum fuit quod tam Christo baptizato, quam eo coram tribus Apostolis, Moyse et Elia præsentibus, transfigurato, Deus Pater testatus est:4 Hic est Filius meus carissimus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.5 Sic quoque, quod eo nato angelica agmina Deum laudantia apparuerunt; quod angeli ei ministraverunt; quod tam innumerabilia fecit miracula, et mari imperavit ac ventis, et super aquas maris incessit, omniaque futura et cordium arcana cognovit;678 quod non solum orando, sed etiam imperando miracula fecit, mortuos suscitavit, suis quoque discipulis potestatem dedit faciendi miracula, etiam multo plura ac majora quam ipsemet fecit; quod post passionem suam resurrexit tertia die, tamque frequenter apparuit suis electis, et coram eis in cœlum ascendit, atque eisdem Spiritum Sanctum misit, omnium linguarum ac Scripturarum eis repente infundens notitiam, et per eorum prædicationes, virtutes et signa idololatriam undique exstirpavit: hæc et multa similia quæ in Scripturis sanctis de Christo conscripta sunt, vere altissima comprobantur.
Porro humilia quoque de ipso leguntur:9 ut quod ex paupere puella, in parvo oppido vilique stabulo natus est;1011 quod circumcisus, baptizatus, tentatus est;12 quod esuriit;13 quod tot irrisiones, blasphemias atque injurias a Judæis perpessus est, et tandem amarissimam pertulit mortem : qua sibi imminente, et Deum Patrem oravit, dicendo, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste ; et cœpit eadem hora contristari, pavere et anxiari ;14 factusque in agonia, prolixius oravit, et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.1516 Siquidem et in cruce cum dolore inæstimabili pendens, clamavit : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?17 Ecce quam humilia et abjecta hæc omnia ! Sed quod eadem hora obscuratus est sol tempore plenilunii, terraque mota est, et petræ scissæ sunt, monumenta quoque aperta sunt, et multi Sancti defuncti a mortuis simul cum Christo surrexerunt, ac multis in Jerusalem apparuerunt :1819 ista, inquam, sublimia exstant.
Præterea, quidam hæretici altissima illa de Christo conscripta pensantes, ejus humanitatem et passionem negaverunt, ut Manichæi : quos partim secutus est Mahon. Alii demum hæretici abjecta et humilia de Christo considerantes, ipsius divinitatem negare impiissime præsumpserunt, sicut Nestorius, Arius, Photinus, et alii quidam : quos etiam perfidissimus Mahon secutus est. Quorum omnium hæreticas pravitates Deus altissimus per infinita et sibi soli possibilia reprobavit miracula, per sacras quoque utriusque Testamenti Scripturas. Nos igitur veraciter christiani, in Domino nostro Jesu Christo duas naturas in una persona, videlicet divinam et humanam, fidelissime profitentes, humilia et abjecta ad ejus humanitatem, altissima et præclara ad ejus referimus deitatem ; sicque ejus humilia credimus, ut ejus sublimibus nulatenus derogemus, et vice versa : in utrisque et utrorumque ordinatissima contemperatione omnipotentiam, benignitatem ac sapientiam Dei cum omni gratiarum actione mirantes, amantes ac venerantes ; nec proprio sensui, sed divinis Scripturis miraculosisque Dei attestationibus, humiliter ac constanter credentes. Quod utinam et vos, o Sarraceni, agatis, quatenus in fide et gratia Christi, qui solus mundi salvator est, æternam atque cœlestem obtineatis salutem : quod affectuosissime desideramus ; et ob hoc omnia ista vobis ex spirituali, vera et magna caritate scribuntur.
Footnotes
-
art. xxu. ↩
-
Luc. I, 32. ↩
-
Matth. I, 21. ↩
-
Matth. II, 17; XVI, 3. ↩
-
Luc. II, 13, 14. ↩
-
Matth. VIII, 26. ↩
-
Joans. XIV, 12. ↩
-
Luc. XIV, 25. ↩
-
Luc. II, 4. ↩
-
Matth. II, 16; IV, 16. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
seq. ↩
-
art. XXII. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Luc. xxii, 43, 44. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Matth. xxvii, 51-53. ↩
-
Luc. xxiii, 45; ↩
Chapter 96 of 114