Articulus 18
De puro et irreflexo Dei amore, atque de gradibus et effectibus divini amoris.
AMOR concupiscentiæ appellatur, quo quis aliquid intuitu proprii commodi diligit; amor autem amicitiæ, quo quis aliquid diligit non ob proprium commodum, sed propter illius bonum. Porro, ut Aristoteles loquitur, diligere, est alicui bonum velle. Quumque Deus ipse omnipotens et excelsus sit pura, incomparabilis superperfectaque bonitas, non possumus Deum magis diligere nisi volendo ei bonum quod habet, imo potius bonum quod ipse est, utputa suam beatitudinem, pulchritudinem, dulcedinem, sapientiam, omnipotentiam, omnemque ipsius perfectionem prorsus immensam. Sed quum duplex sit velle, videlicet desiderii, quod est appetitus boni futuri, nondum habiti nec adepti, sed concupiti; et item velle complacentiæ, congratulationis atque favoris, quod est de bono præsenti: Deo volumus bonitatem suam immensam voluntate congratulationis seu complacentiæ et favoris.
Tunc itaque supergloriosissimum Deum vere et irreflexe diligimus, quum ejus superinfinitæ bonitati, perfectioni et beatitudini cordialiter congratulamur, eique intime omnem suam excellentiam opulentiamque favemus, et de ejus infinita dignitate et eminentia puram in ipso complacentiam propter ipsum habemus. Sic ergo dilectio ista pura et irreflexa, est congratulatoria et complacentialis volitio qua præcordialiter ac favorabiliter volumus Deo interminabilem bonitatem, felicitatem et gloriam suam, absque respectu ad commodum nostrum. At vero dupliciter diligimus aliquid propter bonum ipsius: primo, propter bonum quod habet, ita quod consideratio bonitatis suæ movet et incitat nos ad ejus amorem; secundo, propter bonum cujus capax est, ut habeat illud. Primo modo diligimus Deum et perfecte beatos; secundo modo diligimus viatores, quatenus fiant boni.
Insuper, ex hac pura et non reciproca Dei dilectione multi oriuntur effectus. Primus est desiderium exsistendi cum eo, hoc est eum clare videndi et beatifice eo fruendi. Ad quod quotidie ardentissime suspirare debemus, exemplo apostoli Pauli dicentis:1 Cupio dissolvi et esse cum Christo. Secundus est zelus divini honoris, quo nos ipsi Deum totis viribus veneramur, atque ab omnibus eum honorari optamus, orando quoque, hortando, et aliis quibus possumus modis, alios ad Dei venerationem inducimus. Tertius effectus, est detestatio vitiorum in quantum displicent Deo. Qui autem abhorret peccata, non principaliter quoniam displicent Deo et offensiva ac inhonorativa sunt ejus, sed quoniam sibi ipsi nociva sunt, non sincere diligit Deum, sed reflexive se ipsum; nec filiali, sed servili eum veretur timore. Quartus effectus, est propria peccata in se ipso quotidie castigare, nec Dei injuriam in se ipso inultam relinquere, sed per opera pœnitentialia vindicare. Quintus est, etiam proximos delinquentes corripere, et sibi subjectos ordinate, dum rei exsistunt, corrigere. Peccata enim sunt vulnera animæ et maxima hominis damna. Idcirco qui proximi sui peccata dissimulat, eum nequaquam spiritualiter diligit. Hinc Christus correptionem fraternam cunctis præcepit.2 Sextus est, intuitu Dei etiam aspera et adversa æquanimiter ferre. Qui etenim aliquem fervide amat, libenter propter eum aliqua tolerat.
Præterea assignantur et alii actus et gradus divini amoris, magis interni. Primus est, mentem Deo unire. Hoc quippe est proprius caritatis infusæ actus primusque ejus gradus, mentem a Deo aversam aut non conversam ad eum, convertere et ei conjungere. Idcirco caritas virtus unitiva vocatur. Propter quod ait Joannes apostolus: Qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo.3 Istud non efficit plene amor Dei naturalis et acquisitus: ille quippe non excludit peccata mortalia, quia pagani et ceteri perfidi Deum possunt amore diligere naturali.
Secundus caritatis gradus et actus est, amantem in Deum salubriter transformare: quoniam caritas est virtus conformativa, acuta, calida et penetrativa, voluntatem amantis voluntati amati conformans, atque a semetipso quodammodo alienans, et in dilectum transferens ac transponens. Hinc amor divinus ecstasim facere perhibetur, quia non sinit amatorem esse sui ipsius, sed ejus quem diligit.
Tertius gradus et actus est, amantem amato indissolubiliter colligare. Nempe, quo amor plus crescit ac invalescit, eo validius diligentem dilecto adstringit; producendo quasi continuam memoriam et affectionem dilecti in animo diligentis.
Hinc sanctus martyr Genesius dixit tortoribus: Non est rex præter Christum, pro quo si millies moriar, ipsum mihi de corde auferre nequaquam poteritis.
Quartus est, amantem præ magnitudine affectionis vulnerare amore dilecti, sicut in Canticis scriptum est: Vulnerata caritate ego sum; et rursus: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum.45 Nonne corde vulneratus et transfixus videtur amator, dum vehemens ille amoris aculeus mentem ejus medullitus penetrat, vim affectivam in tantum transverberans, ut desideriorum suorum æstus ac gestus et signa reprimere nequeat, celare non valeat, dissimulare non possit?
Quintus est, diligentem præ amore superamantissimi Dei languidum facere. Ex vulneratione namque progreditur languor. Siquidem mens amore vulnerata dilecti, nec tamen ejus ad libitum præsentiam habens, duplicem incurrit mœrorem ac desiderium bipartitum.6 Nempe, quum increata Sapientia dicat, Qui edunt me, adhuc esurient; constat quod mens Deum in hac vita contemplans, quo eum limpidius contemplatur, eo ad facialem ac beatificam ejus visionem vehementius inflammatur. Hinc de illius visionis carentia, de beatificæ fruitionis absentia contristatur. Ad eam quoque adspirat ferventer, cum Paulo dicens apostolo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?7 Rursus, dum anima ad contemplationem Dei sinceram (prout huic exstat vitæ possibile) elevatur, ab ea nonnunquam repente delabitur, atque ad pristinas suas ærumnas, distractiones, phantasias, tentationes, necessitates revolvitur: idcirco mœrore conficitur, ad pristinam contemplationem suspirans, quæ ei interdum nunc longius, nunc brevius, Deo moderante, subtrahitur. Itaque duplex hic mœror et desiderium hoc biforme, languor spiritualis vocatur animæ contemplativæ ac amorosæ, quæ ait in Canticis Salomonis:8 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Tali Divinitatis amatori nil libet, nil sapit in rebus carnalibus ac caducis, sed cum Psalmista supplicat Deo :9 Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.
Sextus gradus et actus est, præ amoris vehementia a se ipso deficere atque defluere : languorem namque mors consequi solet. Itaque superbenignissimus Deus se ab anima amorosa cum tanto exspectari mœrore, cum tam æstuanti affectu desiderari conspiciens, cum ingenti dignatione miraque liberalitate ad illam revertitur, atque ad splendidiorem sui contemplationem, ad calidiorem sui amorem erigit ipsam, in tantum ut ipsa totum ferre non valens, exclamet : Domine Deus, contine undas gratiæ tuæ. Hoc expertus Jeremias propheta : Factus est (inquit) sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans ; et defeci, ferre non sustinens. Raptus etenim animus in supersplendidissimam lucis æternæ immensitatem, defluit a se ipso, in Dominum transiens majestatis, atque obdormiens in dilecto : quod fit prædominante in animo intuitione æternæ et incomprehensibilis et superpulcherrimæ lucis, præoccupanteque totum divini ardore amoris. O quam bene exstat tunc anima ! quam serena, quam jucunda sunt omnia tunc in ea ! Ubi tunc nebulæ vitiorum, turbines passionum, involutiones phantasmatum, varietates distractionum ? Nonne a præsentia Solis justitiæ, a conspectu Solis intelligentiæ fugiunt omnia illa ? Istud plane non volentis est, neque currentis, sed Dei miserentis, dantis, omnipotentis.
Footnotes
Chapter 112 of 114