Articulus 13
Quod martyres sancti amarissimas pro Christo mortes pertulerunt, et multis miraculis in suis suppliciis claruerunt.
SANCTUS Stephanus protomartyr, plenus gratia et fortitudine, faciebat signa et prodigia magna in populo.1 Quumque in concilio Judæorum falsissime accusaretur, redarguebat obstinatos Judæos liberrime. Videruntque vultum ejus tanquam vultum angeli radiantem. Ipse vero dicebat: Ecce video cœlos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Continuo ergo ejecerunt eum Judæi, et lapidum projectionibus occiderunt. Ipse vero flexis genibus oravit pro ipsis. Hic gloriosus martyr, ut sanctus recitat Augustinus, septem mortuos post suum suscitavit martyrium.2
Præterea, divinus Dionysius, qui primo fuit summus philosophus, a Paulo apostolo est conversus, et postea a S. Clemente Parisios missus est;3 ubi quum plurimos convertisset, a præside captus, et ab ejus ministris irrisus, colaphizatus, consputus, atque durissimis loris ligatus, et super cratem, suppositis flammis, extentus, inde ante ferocissimas bestias est projectus : quæ, eo signum crucis opponente, mansuetissimæ sunt effectæ. Post hæc in clibanum missus ardentem, exivit illæsus. Deinde cruci affixus, diu in ea afflictus est. Inde depositus, in carcere clausus est, in quo Christus ei apparuit. Tandem decollatus, caput propriis manibus erexit, atque per duo milliaria usque ad locum in quo sepultus est tulit. Tunc ibidem in aere audiebantur melodiæ angelorum dulcissimæ. Hic beatissimus martyr, doctor et præsul, profundissimos edidit libros de summa Trinitate, de una ac simplici Deitate, de angelica hierarchia, de mystica theologia, aliisque diversis materiis.
Insuper, S. Laurentius a Decio imperatore Romæ captus est, scorpionibus cæsus, fustibus verberatus; ejus quoque lateribus ardentes laminæ applicabantur. Post hæc plumbatis percussus est et scorpionibus denuo cæsus. Postremo super ferream cratem morose assatus, migravit ad Dominum. Post paucos dies Decius a dæmone arreptus, indesinenter clamavit: Adjuro te, o Laurenti, a tormentis his modicum cessa. Sicque ululando miserrime obiit. Quo viso, uxor ejus ac filia ad Christum conversæ sunt.
Denique, Dacianus præses S. Vincentium in equuleo fecit extendi, membrisque omnibus dissipari. Quo facto, dixit Daciano Vincentius: Hoc est quod semper optavi. Tunc ministri præsidis ferreos pectines usque ad interiora costarum Vincentii immiserunt, ita quod viscera patuerunt interna, sanguisque ejus undique emanavit. Post hæc super craticulam est assatus, in tantum quod ejus viscera elabebantur. Deinde in teterrimum carcerem est retrusus, ligno affixus, et super testas acutissimas reclinatus. Tunc Christus carcerem immenso splendore replevit, testas mutavit in flores dulcissimos; advenientesque angeli, Vincentium solverunt a ligno atque dulcissimo refovebant solatio, cum ipso deambulantes ac Deum laudantes. Quumque odoris suavitas et angelicæ melodiæ dulcedo longius funderentur, videntes custodes carceris quæ fiebant in eo, conversi sunt. Tunc Vincentius tradidit spiritum; ejusque corpus jussit Dacianus jactari in campum, ut a feris ac avibus devoraretur. Angeli vero illud custodierunt. Nam et avis voracior ceteris, alias aves ac lupum a sancti corporis abegit contactu. Quo cognito, Dacianus quasi amens effectus, corpus, ingenti saxo ei alligato, in mari mergi præcepit. Sed revelante S. Vincentio, a fidelibus est inventum ac debita veneratione sepultum.
Ecce quam horrenda supplicia sancti martyres pro Christi fide perpessi sunt, non hi tantum, sed plane innumerabiles valde. Hos etenim paucos quasi exempli gratia introduxi ad intelligendum de aliis.
Præterea, quod revera mirabilius exstat, non viri dumtaxat, sed et tenerrimæ virgines, illustrissimæ adolescentulæ non minora prætactis sunt passæ tormenta.
Siquidem præclarissima ac divinissima virgo Catharina, Costis regis filia, a Maxentio imperatore detenta, eo jubente, scorpionibus cæsa est, atque in obscurissimum carcerem trusa. Quumque imperatore absente, uxor ipsius cum Porphyrio militum principe visitasset nocte beatissimam Catharinam, vidit carcerem splendidissima luce repletum, et angelos plagas Catharinæ virginis perungentes. Tunc Catharina imperatoris conjugem atque Porphyrium cum militibus ducentis convertit. Christus quoque cum multitudine angelorum in carcere apparuit Catharinæ: Agnosce, inquiens, o filia, Creatorem tuum, pro quo laboriosum subiisti conflictum. Porro reversus Maxentius, quum Catharinam ad idololatriam inclinare non posset, quatuor rotas serris ferreis ac clavis acutissimis circumseptas, quarum duæ uno ordine, aliæ duæ contrario ordine volverentur, fieri jussit, ut inter eas Catharina projiceretur. Sed virgo sanctissima Christum oravit ut rotas illas destrueret; moxque angelus tanto impetu eas destruxit, quod quatuor millia gentilium interemit. Tunc decollata est virgo beata, et de ejus corpore pro sanguine lac manavit. Angeli quoque corpus ejus sumpserunt, atque in monte Sinai sepelierunt. De cujus corpore oleum exuberantissimum fluxit. Hæc sacratissima virgo in martyrii sui exordio quinquaginta doctissimos oratores gentiliumque magistros, loquente et operante per eam Spiritu Sancto, convertit. Qui ob hoc a Maxentio in ignem projecti, sic Deo animas reddiderunt, quod non solum eorum corpora, sed et capilli ac vestimenta manserunt ab igne illæsa.
Denique sanctissimam virginem Agatham jussit Quintianus judex alapis cædi, incarcerari, deinde in equuleo extendi, mamillamque ejus diutissime torqueri, et tortam abscidi. Quumque post hæc rursus esset incarcerata, venit ad eam beatissimus Petrus apostolus, eamque sanavit, et mamillam restituit. Post hæc fecit Quintianus eam sibi adduci, testasque fractas spargi, atque sub eis carbones ignitos immitti, et super eas S. Agatham nudo corpore volutari. Quod quum fieret, subito terræ motus est factus, totam civitatem concutiens, ita quod pars ejus corruens, duos consiliarios Quintiani oppressit; cunctusque populus exclamavit, propter injustum Agathæ cruciatum hæc fieri. Tunc territus Quintianus, jussit eam iterum incarcerari; ibique orans migravit ad Dominum. Quumque fideles corpus ejus in sarcophago collocassent, quidam juvenis speciosus cum plusquam centum viris pulcherrimis nunquam antea visis, qui angeli exstiterunt, adveniens, tabulam marmoream ad caput sanctissimæ Agathæ posuit, moxque cum viris illis disparuit.
At vero sanctam virginem Margaretam jussit præses in equuleo suspendi, tamque crudeliter laniari, quod de toto ejus corpusculo sanguis tam copiose effluxit quod præfectus chlamyde vultum suum operuit, ne tantam sanguinis videret effusionem. Deinde fecit ardentibus facibus eam comburi, atque ut durior fieret cruciatus ex commutatione pœnarum, mox post exustionem fecit eam in aqua frigida poni. Tunc repente contremuit terra, et virgo sancta exivit illæsa. Quo viso, quinque virorum millia sunt conversa, atque pro Christo capitalem sententiam acceperunt. Tunc timens præfectus ne et alii converterentur, eam decollari festinanter præcepit.
Præterea, S. Christinam virginem pater ejus idololatra præcepit a viris duodecim dirissime flagellari, corpusque ejus ungulis radi, ac tenera ejus membra dirumpi. Deinde jussit eam super rotam locari, et ignem oleumque supponi; sed flamma exsiliens, multos incredulorum occidit, eamque non tetigit. Tunc pater ejus jussit eam saxo alligatam in mare jactari. Angeli vero eam assumentes conservaverunt; et Christus eidem ibi apparuit eamque baptizavit et Michaeli archangelo commisit, qui eam reduxit ad terram. Post hæc in fornacem ardentem projecta, per quinque dies ibi mansit illæsa, cum angelis cantans atque deambulans. Aspides quoque et colubri ad eam emissi, ei nil nocuerunt, sed incantatorem interfecerunt, quem S. Christina suscitavit a mortuis. Tunc judex præcepit mamillas ejus abscidi, de quibus lac pro sanguine fluxit. Fecit quoque linguam ejus præcidi, nec tamen ipsa loquelam amisit. Idcirco iratus judex, sagittis eam occidit.
Ecce quanta passi sunt martyres sancti, et quam supernaturalem constantiam præstitit eis Christus, quantis etiam in ipso eorum martyrio eos honoravit miraculis. Nec aliter fides christiana inter tam immanissimas persecutiones ita crevisset ac invaluisset. Innumerabilia enim his similia contigerunt sæpissime ubique terrarum. Agnoscatur ergo operata virtus divina. Omnes equidem isti Deum esse unum ac trinum Christumque esse Deum et hominem sunt confessi. Quis Sarracenorum tanta pro sua sustinuit fide? Aut in cujus eorum occisione Deus tanta fecit miracula, testimonium perhibendo legi eorum? Convertantur ergo ad Christianismum, ut consequantur felicitatem cœlestem, deiformem ac sempiternam.
Footnotes
Chapter 107 of 114