Articulus 11
De vita sanctissima Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ post missionem Spiritus Sancti.
QUALITER autem sancti Apostoli, suscepto Spiritu Sancto, repleti sunt omni constantia, sapientia, fervore, peritiaque linguarum cunctarum, et quomodo tunc in Jerusalem prædicaverunt, miracula peregerunt, ac multa millia converterunt, breviter tactum est primo libello. Multitudinis vero primorum illorum fidelium fuit cor unum et anima una; nec quisquam eorum, quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia erant illis communia.1 Perseverabant autem in doctrina Apostolorum et communicatione Eucharistiæ et orationibus.2 Fuitque gratia magna in omnibus illis, ita quod metus ingens erat in ceteris universis.3 Nec aliorum quisquam audebat se conjungere illis, sed beatificabat eos populus. Ipsi vero unanimiter perseverabant in templo; sumpseruntque cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem.4 Quumque principes sacerdotum et indurati Judæi ista viderent, repleti invidia, posuerunt Apostolos in custodia publica.5 Angelus vero aperuit januas carceris, eduxitque illos, præcipiens ut in templo constantissime prædicarent.
Itaque primi illi fideles, sub Apostolorum regimine, juxta evangelicæ legis perfectionem Deo in omni sanctitate atque justitia servierunt, innumerabilia facientes miracula, et tribulationes pro Christo patientissime perferentes, orationibus, meditationibus ac laudibus Dei jugiter intendentes.
Footnotes
Chapter 105 of 114