Articulus 10
De Christi resurrectione, apparitione et ascensione.
TERTIA die a Christi passione, venerunt valde mane devotæ mulieres ad monumentum, ut ungerent corpus Jesu Christi.12 Quibus apparuit angelus, dicens: Jesum quæritis; non est hic, surrexit sicut prædixit. Eadem die apparuit Jesus primo beatissimæ Mariæ Magdalene, deinde pluribus feminis sanctis, tertio autem sacratissimo Petro apostolo, quarto duobus discipulis, quinto undecim Apostolis.34 Sequentibusque diebus frequenter apparuit. Imo, ut Lucas evangelista testatur, post resurrectionem suam per dies quadraginta apparuit suis fidelibus, se vere resurrexisse declarans.5678 Apparuit quoque Jacobo apostolo, et plusquam quingentis fratribus simul.9 Porro quadragesimo a sua resurrectione die, bis apparuit: primo undecim Apostolis simul edentibus; deinde in monte eisdem ac aliis multis, qui simul fuerunt centum viginti aut circiter: in quorum præsentia ascendit in cœlum, suscepitque eum nubes ab oculis eorum.10 Quumque intuerentur eum ascendentem, duo angeli apparuerunt, dicentes: Quid statis adspicientes in cœlum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum. Tunc regressi sunt pariter in Jerusalem cum grandi lætitia, et diebus ac noctibus orationi jejuniisque vacabant, præparantes se ad susceptionem Spiritus Sancti, quem decimo die post ascensionem suam Christus misit eisdem, ut primo libro plenius est relatum.
Footnotes
Chapter 104 of 114