Articulus 9
De Christi passione.
QUUM Christus pro hominibus passus sit, ingratissimi comprobantur qui ejus passionem sanctissimam non confitentur, nec reminiscuntur, nec venerantur. Nunc igitur breviter describenda est passio Christi, quæ salus est mundi atque redemptio generis humani.
Appropinquavit dies festus Judæorum qui dicitur Pascha, et dixit Christus discipulis suis :1 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Prima autem die Azymorum misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes in civitatem Jerusalem, parate nobis pascha, id est agnum paschalem. Et cœnantibus Christo atque discipulis, dixit ad eos : Unus vestrum me tradet. Et iterum dixit : Omnes vos scandalum patiemini in me in hac nocte. Respondit Petrus : Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait ei Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus secundo cantabit, ter me negabis.
Egressus autem post Cœnam Jesus trans torrentem Cedron, venit in villam Gethsemani, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Dixitque eis : Sedete hic donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et Jacobo ac Joanne, cœpit contristari et pavere et tædere. Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem. Verumtamen passiones illas Christus sponte et ex deliberata ratione assumpsit, ad ostendendum in se veritatem humanæ naturæ, et propter alias causas. Et progressus pusillum, procidit in faciem super terram, orans et dicens : Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen tua voluntas fiat. Quumque tertio hoc orasset, apparuit ei angelus de cœlo. Et factus in agonia, prolixius oravit; et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Quumque redisset ad discipulos, ait : Eamus; ecce qui me tradet prope est.
Judas ergo traditor quum accepisset cohortem et a pontificibus ministros, venit illuc cum laternis et facibus et gladiis ac fustibus.2 Jesus itaque processit, et ait illis :3 Quem quæritis? Responderunt : Jesum Nazarenum. Dixit eis Jesus : Ego sum.4 Quo dicto, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Dixerunt : Jesum Nazarenum. Ait : Dixi vobis quia ego sum; si ergo me quæritis, sinite hos abire. Cohors ergo et tribunus et ministri Judæorum comprehenderunt et ligaverunt Jesum, et duxerunt eum ad Annam primum.56 Tunc Simon Petrus amputavit servo pontificis aurem :7 quam Christus ei restituit et sanavit. Dixitque Petro : Converte gladium tuum in locum suum. An putas quod non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturæ Prophetarum?8 Annas vero interrogavit Jesum de doctrina sua. Qui ait : Ego palam locutus sum mundo; interroga eos qui me audierunt. Quo dicto, unus ministrorum dedit ei alapam, dicens : Sic respondes pontifici?9 Misitque Annas Jesum ligatum ad Caipham pontificem.10 Qui dixit ad Jesum : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis an tu sis Christus, Filius Dei benedicti. Respondit : Tu dixisti quia ego sum. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.111213 Tunc cœperunt conspuere eum, et velaverunt faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, et illudentes dixerunt :14 Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit?
Mane facto, tradiderunt eum Pilato præsidi vinctum, dicentes :15 Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Dixit ergo Pilatus ad Jesum :16 Tu es rex Judæorum? Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Et Pilatus : Ergo rex es tu? Ait : Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Tunc Pilatus dixit Judæis:17 Nullam causam mortis invenio in homine isto.1819 Insistentibus vero pontificibus et ministris, apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit. Milites quoque plectentes coronam de spinis, imposuerunt eam capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum;20 et genu flexo illudebant ei, dicentes:21 Ave, rex Judæorum. Et percusserunt caput ejus arundine, dabantque ei alapas, et conspuerunt in eum.2223 Exivit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Dixitque Pilatus Judæis:24 Ecce homo. At illi clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum.25 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, tradidit Jesum voluntati eorum ut crucifigeretur.262728 Et bajulans sibi crucem, exivit in Calvariæ locum, ubi crucifixerunt eum inter duos latrones, quemadmodum per Isaiam fuit prædictum:29 Cum sceleratis reputatus est.30 Jesus vero dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus.31 Quumque vidisset eam, et discipulum quem diligebat (puta Joannem) juxta eam, dixit Matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dixit discipulo: Ecce mater tua.
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam;32 et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens:33 Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc autem dixit ratione humanitatis suæ assumptæ, quæ videbatur quasi relicta a Deo in tam ignominiosissima ac amarissima passione. Postea dixit:34 Sitio. Et statim unus obtulit ei acetum felle mixtum. Quum ergo accepisset Jesus acetum, dixit:35 Consummatum est. Jesus autem iterum clamans voce magna, ait:36 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.3738 Et hæc dicens, exspiravit. Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum, et terra mota est, et petræ scissæ sunt;39 monumentaque aperta sunt, et multa corpora Sanctorum qui dormierant, surrexerunt a mortuis. Centurio autem et qui cum eo erant, videntes quia Jesus sic clamans exspirasset, timuerunt valde, dicentes: Vere hic homo Filius Dei erat. Et omnis turba eorum qui aderant ad spectaculum istud et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur.40 Porro Jesu sepulto, dixerunt Judæi Pilato: Domine, seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum, ne discipuli ejus furentur corpus ipsius, et dicant plebi: Surrexit a mortuis. Respondit Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi igitur abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Ecce quanta pro nostra redemptione passus est Filius Dei, qui etiam unam guttam sui pretiosissimi sanguinis pro nobis fundendo, potuit nos salvare. Sed tam acerbissimam ac ignominiosissimam mortem pati elegit, ut nobis abundantius subveniret, et summæ patientiæ fortitudinisque exemplum ostenderet, suam quoque ardentissimam caritatem atque ineffabilem pietatem et obedientiam plenam doceret. In hac ergo saluberrima Christi passione virtutes discimus universas, dæmonumque tentationibus prævalemus. Imo ab ea virtutem et gratiam sortiuntur universa sacramenta Ecclesiæ. Nec est aliud tam efficax medium ac exercitium superandi universa peccata et proficiendi in omni virtute et gratia, ut cordialis ac frequens meditatio passionis Domini nostri Jesu Christi.
Footnotes
-
Luc. xxii, 1. ↩
-
Joann. xviii, 2; ↩
-
Matth. xxvi, 47. ↩
-
Joann. xviii, 4-8. ↩
-
Ibid. 12, 13. ↩
-
Ibid. 10; ↩
-
Luc. xxii, 51. ↩
-
Matth. xxvi, 52-54. ↩
-
Joann. xviii, 19-22. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Matth. xxvi, 62, 64; ↩
-
Marc. xiv, 61, 62. ↩
-
Marc. xiv, 65; ↩
-
Matth. xxvi, 67, 68. ↩
-
Matth. xxvii, 1, 2. ↩
-
Luc. xxiii, 2. ↩
-
Joann. xviii, 33, 36, 37. ↩
-
Joann. XVIII, 38; ↩
-
Luc. XXIII, 14. ↩
-
Joann. XIX, 1, 2. ↩
-
Matth. XXVII, 29. ↩
-
XXVII, 54; ↩
-
Marc. XV, 19; ↩
-
Marc. IV, 39. ↩
-
Joann. XIX, 5, 15. ↩
-
Joann. XIX, 17, 18. ↩
-
Luc. XXIII, 25. ↩
-
Matth. XXVII, 24. 26; ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Joann. XIX, 25-27. ↩
-
Matth. XXVII, 45, 46. ↩
-
XXVII, 62-66. ↩
-
Joann. XIX, 28. ↩
-
Matth. XXVII, 48, 34. ↩
-
Joann. XIX, 30. ↩
-
Matth. XXVII, 50; ↩
-
Luc. XXIII, 46. ↩
-
Matth. XXVII, 51, 52. ↩
-
Luc. XXIII, 48. ↩
Chapter 103 of 114