Articulus 14
De multis sanctis Christianis qui fecerunt miracula.
DE vita sanctissima, innumerabilibus præclarissimisque miraculis sanctorum martyrum, confessorum ac virginum, multi et magni libri fide dignissimi sunt conscripti. Et sicut superius est inductum, Romanus Pontifex, qui est prælatus Ecclesiæ, neminem canonizat, nisi cujus vitam Deus per miracula approbat. Nec miracula quæ facta narrantur, faciliter recipit factave credit, sed diligentissime discutit, et copiosissimam certissimamque testificationem requirit, etiam plusquam incredulorum quispiam credere potest. Idcirco, quamvis quæ recito non nisi brevissime tangam, certissime tamen credenda sunt : præsertim quum efficaciter sit probatum christianam fidem non nisi per copiosa miracula esse receptam, diffusam et conservatam.1 Nunc ergo de his aliqua breviter sunt tangenda.
S. Thecla nec ab igne neque a feris potuit lædi. S. Agnes præfecti Romanorum filium suscitavit a mortuis, atque in medio ignis stetit illæsa.
Sanctus pontifex Nicolaus quum infans baptizaretur, stetit erectus; quarta et sexta feria semel tantummodo ubera suxit. Divina revelatione episcopus factus est. Innumera adhuc vivens miracula fecit; moriens quoque, vidit angelos sanctos venientes pro anima sua. Eo autem sepulto, fons olei a capite et fons aquæ a pedibus ejus in multorum medelam ægrorum eruperunt. Post mortem etiam excellentissima fecit miracula, pluresque mortuos suscitavit.
S. Martinus vivens in corpore, tres suscitavit defunctos. Irrationalia ejus obedierunt imperio; et Arianis Deum esse in personis trinum negantibus, fortissime restitit. Prophetiæ spiritu fulsit. Quumque migrasset ad Dominum, vultus ejus tanquam facies corporis glorificati resplenduit.
S. Silvester Papa a præfecto captus, dixit eidem : Stulte, hac nocte morieris atque æterna tormenta recipies, veramque esse fidem Christianorum per tormenta cognosces. Et factum est ita. Taurum ferocissimum mortuum, virtute Christi resuscitavit. Draconem venenosissimum in fovea profundissima jacentem plurimosque quotidie suo flatu necantem, ligavit atque ab omni fecit infectione cessare; duosque viros a dracone infectos, pene exstinctos curavit.
S. Benedictus prophetiæ spiritu plenus, tres suscitavit defunctos; ejusque meritis discipulus suus Maurus super aquas sine submersione cucurrit, puerumque submersum eduxit illæsum. Innumera et valde præclara sunt ejus miracula : nam et duodecim fontes fecit supernaturaliter de terra erumpere.
S. Germanus episcopus filium Volusiani principis suscitavit a mortuis. Similiter proprium asinum quo vehebatur, mortuum resuscitavit; vituli quoque occisi atque comesti ossa recolligens, resuscitavit eumdem, et alia fecit signa eximia.
S. Dominicus inter cetera sua prodigia, adhuc vivens duos reduxit defunctos ad vitam. S. Franciscus innumera fecit miracula, prophetiæ præditus gratia. Oves et bestiæ ei obedierunt; ferocissimum lupum fecit mitissimum. Quinque mortuos mortuus suscitavit. S. Hilarius præsul suscitavit mortuum unum; S. Samson episcopus, mortuos quatuor.
S. Bernardus infinita fecit miracula, etiam valde magna : siquidem cæcos, surdos, mutos et claudos a nativitatis exordio, gloriose curavit, et unum suscitavit defunctum. Idem fuit ei tangere et curare : siquidem tot et tanta egit miracula, quod describi non poterant. Nam uno die aliquando triginta novem fecit miracula; atque prophetica plenus exstitit gratia. De cujus sanctitate, gestis et signis edita sunt quinque præclara volumina.
S. Julianus martyr S. Anastasium suscitavit defunctum. S. Alexander Papa filium
S. Hermetis martyris suscitavit a mortuis. Sanctus doctor Hieronymus post mortem suam simul suscitavit tres mortuos: qui resuscitati, retulerunt S. Cyrillo impiorum tormenta quæ viderant. Gloriosissimam Ursulam reginam, virginem ac martyrem, ejusque præstantissimam societatem, videlicet undecim millia virginum, Deus altissimus copiosis glorificavit miraculis. Porro de signis, virtutibus atque miraculis summæ et incomparabilis virginis Mariæ, matris Christi, editi sunt libri quamplures omni veritate pollentes.
Et breviter, sanctorum Christianorum, qui ista et consimilia sunt operati miracula, qui super aquas ambulaverunt, et lingua abscissa locuti sunt, et nec a feris neque ab igne lædi potuerunt, multaque alia fecerunt similia, multitudo exstat innumerabilis nobis. Sed ista piis auditoribus sufficere merito possunt ac debent ad fidei christianæ assensum.
Footnotes
-
lib. I, art. VII, VIII. ↩
Chapter 108 of 114