Articulus 15
De sacrosancta conversatione sanctorum patrum in eremo ac aliorum.
QUEMADMODUM dicere solent philosophi quod operatio arguit formam, sic dicimus quod conversatio pandit legem. Denique, ut Aristoteles loquitur, virtus rei attenditur penes maximum in quod potest. Attendite ergo, o Sarraceni, qualis fuerit vita illorum qui juxta Christi doctrinam, consilia et præcepta perfecte sunt conversati. Tales indubitanter fuerunt illi divinissimi eremitæ qui in diversis solitudinibus, in antris ac cellulis, Deo altissimo et æterno purissima ac ardentissima mente intenti die ac nocte fuerunt, orando, meditando, psallendo ac contemplando, ab omni terrena sollicitudine, ab omni sæculari inquietudine, ab omni carnali affectione liberi et abstracti, humana vitantes colloquia, atque angelica frequenter habentes alloquia.
Hanc vitam anachoreticam ac eremiticam tempore Apostolorum sacratissima ac ferventissima Maria Magdalene cunctis Christianis ostendit: quæ in vastissima eremo, omni humano destituta solatio, triginta annis angelicam ducens vitam, nec alicui visa, quotidie corporalibus auribus cœlestium audivit cantuum melodias dulcissimas; omnique die septies ab angelis sanctis in aere levabatur, atque illorum consortio et affatu assidue fruebatur.
Post hanc fuit S. Paulus, qui primus dicitur eremita. Qui quum sedecim esset annorum, perrexit in eremum, ibique solus soli Deo vacans, cunctis hominibus mansit incognitus, quousque factus est centum tredecimque annorum. Tunc enim Deus S. Antonio eremitæ de S. Paulo revelavit quod latuit, et perrexit ad Paulum. Quumque colloquerentur, corvus integrum panem detulit eis. Dixit igitur Paulus: Vere bonus Dominus. Sexaginta anni sunt quod quotidie dimidium panem accepi; hodie propter tuum adventum integer datus est panis. Quum autem Paulus genibus flexis orando spiritum tradidisset, vidit Antonius animam ejus ab angelis ferri in cœlum. Post hoc volens B. Antonius sepelire sanctissimum Paulum, quum non haberet fossorium, contristatus est valde, quia sepulcrum facere non valebat. Et ecce repente duo leones ex interiori solitudine accurrentes, circa pedes defuncti accubuerunt, ingenti fremitu rugientes, atque ut poterant lamentantes. Deinde humum pedibus suis scalpentes, aptum corpori sancto fecerunt sepulcrum. Moxque Antonium accedentes, manus ejus et pedes lingebant, dejecta quoque cervice, quasi benedictionem ab eo petebant; benedixitque eis et abire præcepit.
Præterea ipse beatissimus pater Antonius, vir apostolicæ sanctitatis, infinitis clarus miraculis, totique mundo famosus, usque ad annum centesimum decimum vixit in eremo, pater innumerabilium monachorum. Qui Arianis et cunctis hæreticis invictissime restitit, prophetiæque gratia plenus fuit. Hunc Antonium circa conversionis suæ exordia dæmones acerrime tentaverunt, atque interdum quasi usque ad mortem vulneraverunt flagellis. Ipse vero diebus ac noctibus constantissime restitit illis, orando, abstinendo, vigilando, seque in omni exercitio sancto eremitico occupando. Hic Pater sanctissimus Arianam hæresim Deum esse trinum negantem, per duos annos prædixit futuram.
Insuper fuit et beatus pater Hilarion eremita, vir ineffabilis sanctitatis, qui et innumeris fulsit miraculis. Nam et cujusdam devotæ ac nobilis feminæ tres filios pestilentiali apostemate incurabiliter languidos, fusa ad Deum oratione, simul et subito ac perfecte curavit. Quumque tempore quodam mare ripas suas transcenderet, populi ad sanctissimum Hilarionem confugientes, petierunt auxilium. Ipse ergo properavit ad mare, seque erumpentibus opposuit aquis : quæ quasi vim passæ, in miram se altitudinem levaverunt ; sed Sancto orante, in suum alveum sunt relapsæ. Alia vice draconi multos inficienti præcepit ingredi ignem quem ei paravit, et paruit draco.
Fuit quoque sanctissimus pater Macarius, præclarissimis plenus miraculis, eximius Dei amicus. Imo innumerabiles tales fuerunt in eremo viri angelici ac cœlestes, amantissimi Deo, quibus nil negabatur ab eo. Inter quos fuerunt Mutius atque Bessarion, quorum uterque fecit solem ad tempus stare in cœlo ; item sacratissimus abbas Pacomius, cui angelus frequenter apparuit, et regulam monachorum de cœlo tulit ; beatissimus quoque anachoreta Joannes, qui de cella nunquam exivit : cui pene omnia mundi secreta revelavit Spiritus Sanctus ; qui et prodigia maxima fecit.
Inter hos divinissimos Patres fuerunt Arsenius, Moyses, Pastor, Sisois, Isidorus, Apollonius, Pambo, et alii quasi innumeri, quorum omnium conversatio abstinentissima fuit : nam solo ac modico pane et aqua fuerunt contenti, aut herbarum radicibus desertique fructibus. Quibus altissimas illuminationes, raptus et ecstases præstitit Spiritus Sanctus : ita quod ab omnibus exterioribus sensibus fuerunt sæpissime omnino abstracti, et in divitias gloriæ Dei absorpti, omni humilitate, patientia, mansuetudine, sapientia, caritate plenissimi, atque a Deo tot signis mirificati.
Nunc ergo, o Sarraceni, justo examine ponderate, discite, judicate cujus vita credenda sit Deo fuisse placentior, prophetalique gratia dignior : horum Patrum, an Mahometi tot uxoribus implicati, tot præliis occupati, et successorum ipsius, quorum nec vita nec mors a Deo per miracula proprie dicta est approbata. Et certissime omnes Patres illi sanctissimi Deum esse unum ac trinum, Christum quoque esse Deum et hominem, constantissime crediderunt. Denique usque in diem præsentem sunt multi religiosi, solitarii, eremitæ, illorum sanctorum Patrum vestigia imitantes, et in nomine Christi sæpe mira agentes.
Chapter 109 of 114