Articulus 6
De supernaturalibus Christi miraculis et doctrinis.
QUONIAM Christi doctrina est supernaturalis, idcirco per supernaturalia eam roboravit innumerabilia argumenta. Unde evangelista Matthæus describit, quod facto sermone in monte, quum descendisset, statim curavit leprosum. Eodem die ingressus Capharnaum, servum centurionis a paralysi liberavit, et socrum beatissimi Petri a febribus.12 Quibus cognitis, habitatores Capharnaum omnes ægros qui ibi erant, adduxerunt ad Jesum, curavitque universos.3
Die sequenti, quum esset in navi et maxima esset tempestas, ita quod navis fluctibus operiebatur, et Apostoli ac ceteri mergi timebant, Christus imperavit ventis, et mari præcepit :4 Tace (inquiens) et obmutesce.5 Moxque in instanti facta est grandis tranquillitas.6 Quo viso, qui fuerunt in navi, venerunt et adoraverunt Christum, dicentes : Vere Filius Dei es tu. Non enim ventus et mare poterant obedire nisi proprio Creatori. Post hæc paralyticum in lecto jacentem, a quatuor viris allatum, curavit, dicendo : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.7 Et fecit sic. Deinde, quum pergeret ad suscitandum filiam Jairi archisynagogi defunctam, mulier quæ duodecim annis fluxum sanguinis fuit perpessa, nec ab aliquo poterat adjuvari, tangendo fimbriam vestimenti Christi, protinus est curata.89 Ingressus demum archisynagogi domum, apprehendit manum puellæ defunctæ, et ait :10 Puella, surge. Protinusque surrexit, et jussit ei dari aliquid ad edendum. Quo viso, admirati sunt parentes puellæ stupore vehementissimo. Egrediens inde Salvator, duobus cæcis restituit visum ;11 et paulo post mutum atque obsessum a dæmonio liberavit et loquela donavit.12 Circuivit itaque Dominus Jesus civitates, castella et villas, prædicans evangelium regni Dei, curansque omnem languorem et omnem infirmitatem.
Præterea, convocatis ad se duodecim Apostolis, dedit eis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, potestatem quoque curandi omnem languorem et omnem infirmitatem. Præcepitque eis, dicens : Euntes prædicate, dicentes quia appropinquavit regnum cœlorum ; infirmos curate, leprosos mundate, mortuos suscitate, dæmones ejicite.13 Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam.14 Quicumque autem non receperint vos, tolerabilius erit in die judicii Sodomitis quam illis. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Infideles autem tradent vos in conciliis, et flagellabunt vos ; et ante reges ac præsides ducemini propter me.15 Quum vero tradent vos, nolite cogitare quid aut qualiter loquamini. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.16 Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere ; sed potius timete eum qui potest corpus et animam perdere in gehennam.171819 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti (id est, qui vincunt et frangunt proprias voluntates et concupiscentias carnis) rapiunt illud.
Insuper, quum Christus venisset juxta civitatem Naim, et adolescens defunctus, filius unicus matris suæ, deferretur ad tumulum, misertus matris defuncti, dixit ad eum :20 Adolescens, tibi dico, surge. Protinusque surrexit ; et dedit illum matri suæ. Quumque abisset in locum desertum, et magna eum turba esset secuta, nec haberent quod manducarent, accepit Jesus quinque panes et duos pisces, benedixitque eis et jussit turbæ apponi.21 Manducaverunt itaque omnes, et saturati sunt. Duodecim quoque cophinos repleverunt Apostoli ex fragmentis quæ superfuerunt.22 Manducantium autem numerus fuit quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, intelligendo per parvulos, eos qui citra viginti annos fuerunt.23 Post hæc, quum Apostoli essent in navi, venit Jesus ad eos ambulans super mare. Quumque venisset in terram Genesar, miserunt viri loci illius in universam regionem illam, et adduxerunt ad Jesum omnes infirmos, curavitque eos ; et quicumque fimbriam vestimenti ejus tangebant, mox sanabantur.
Quum inde rediret Jesus, filiam mulieris Chananææ solo jussu a dæmonis obsessione, corpore absens, curavit.2425 Post hoc veniens circa mare Galilææ, ascendit in montem, et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes26 secum cæcos, et mutos, et claudos, ac debiles, et alios multos infirmos ; projeceruntque eos ante pedes Christi, qui universos sanavit. Quumque turba triduo secum mansisset27, pavit quatuor millia, præter mulieres et pueros, ex septem panibus et paucis pisciculis, ita quod septem sportæ manserant ex fragmentis.
Præterea interrogavit Christus Apostolos, dicens : Quem me dicunt homines esse ?28 Respondens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Ait ei Jesus : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in cœlis.29 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus (quia in fide firmus), et super hanc petram (id est fidei tuæ firmitatem) ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum : et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis.30 Tunc dixit Christus Apostolis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et Scribis atque principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.31 Dixitque discipulis suis : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.32
Post hæc duxit Petrum et Jacobum ac Joannem in montem excelsum ; et transfiguratus est ante eos, resplenduitque facies ejus ut sol.33 Apparuerunt quoque Moyses et Elias loquentes cum eo. Tunc nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube insonuit, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ; ipsum audite.34
Ante præscripta quoque miracula mutavit Christus aquam in vinum in nuptiis, et filium reguli, qui mori incipiebat, imperiose curavit.35 Postmodum quemdam a nativitate cæcum illuminavit, et Lazarum militem, qui per quatuor dies fuerat mortuus, suscitavit.36 Decem etiam leprosos simul curavit ; atque in die Palmarum multos cæcos et surdos curavit in templo.3738
Et ecce omnia mirabilia ista fecit Christus infra brevissimum tempus, videlicet infra tres annos et dimidium. Verumtamen non nisi pauca de mirabilibus ejus a beatissimis Evangelistis descripta sunt, quia sanctus evangelista Joannes in fine evangelii sui testatur : Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos qui scribendi sunt libros.39
Footnotes
-
Ibid. 14, 13. ↩
-
Ibid. 5-13. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Marc. IV, 36-40. ↩
-
Matth. XIV, 33. ↩
-
Matth. viii, 23-27; ↩
-
Matth. IX, 2-7. ↩
-
Luc. VIII, 42-56. ↩
-
Marc. V, 25-43; ↩
-
Matth. ix, 18-25; ↩
-
Matth. x, 32, 33. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Matth. VIII, 1-3. ↩
-
Matth. X, 1, 7-9. ↩
-
Ibid. 14-20. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Matth. X, 27-30. ↩
-
Matth. X, 28. ↩
-
Matth. XI, 12. ↩
-
Luc. VII, 11-15. ↩
-
Matth. XIV, 13-21. ↩
-
Matth. xv, 32-38. ↩
-
Matth. xiv, 21. ↩
-
Marc. v, 29, 30. ↩
-
Matth. xv, 21-28. ↩
-
Joann. ii, 1-11. ↩
-
Joann. xi, 1-44. ↩
-
Marc. viii, 27. ↩
-
Matth. xiv, 25. ↩
-
Matth. xvi, 16-19. ↩
-
Matth. xiv, 24 ; ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Matth. xvii, 1-3, 5. ↩
-
Luc. ix, 34-36. ↩
-
Matth. iv, 46-54. ↩
-
Joann. ix, 1-7. ↩
-
Matth. xxi, 14. ↩
-
Luc. xvii, 12-14. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
Chapter 100 of 114