Articulus 5
Prosecutio documentorum Christi.
CONSEQUENTER loquitur Christus : Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes;1 exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen, id est vere, dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem quum jejunas, unge caput tuum, id est, mentem tuam spirituali jucunditate perfunde, et faciem tuam lava, id est, sincerum et bene dispositum vultum assume, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo cœlesti;2 et ipse præmium tibi dabit.
Deinde docet avaritiam esse vitandam. Nolite thesaurizare in terra, sed in cœlo, id est, terrenas divitias nolite immoderanter colligere, sed virtuosis operibus abundare studete.3 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.4 Idcirco avari corda sua non figunt in cœlo, sed in terra.
Si fuerit oculus tuus simplex, id est intentio recta, totum corpus tuum lucidum erit, id est, operum tuorum congeries erit bona :56 intentio namque speciem imprimit operi. Nemo potest duobus dominis contrariam voluntatem habentibus servire ac obedire, præsertim in his in quibus sibi contrarii sunt. Hinc, sicut ostensum est sæpe, impossibile est credere et parere Evangelio et Alcorano, seu Christo et Mahometo, quamvis Mahometus aliter dicat : quia pene ubique sibi ipsi exstat contrarius, ut frequenter probatum est. Ne solliciti sitis sollicitudine anxia atque superflua, quasi Deus non habeat providentiam actuum humanorum, quid manducetis, aut quid induamini.78 Scit enim Pater vester cœlestis quia his omnibus indigetis.
Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia victui necessaria adjicientur vobis.9
Nolite judicare de dubiis et incertis, neque judicia usurpata, temeraria seu injusta exerceatis.10 Verumtamen de manifestis et quæ bono nequeunt fieri animo judicare, est licitum. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Id est, cur parva peccata in proximo tuo consideras, et majora vitia quæ in te sunt, non attendis? Caritas namque et pietas exigunt ut homo in primis se ipsum consideret, reprehendat, corrigat, puniat et emendet, deinde proximum suum caritative corripiat. Ideo dicit Salvator:11 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Insuper docet Salvator ut cum omni fiducia atque instantia Patrem invocemus cœlestem.12 Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.13 Si enim vos, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit bona gratiæ ac virtutum petentibus se? Verumtamen oportet perseveranter salubriterque orare, ea petendo quæ pertinent ad salutem, nec deficiendo, quemadmodum ait
Salvator:14 Oportet semper orare et non deficere.15 Omnia quæcumque vultis voluntate rationabili ut faciant vobis homines, et vos facite eis. Similiter quæ non vultis vobis ab aliis fieri, eis non faciatis.
Amplius, docet Christus quod arcta sit via salutis. Intrate per angustam portam, id est, ad veram beatitudinem per opera pœnitentialia, laboriosa ac ardua tendite, quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem. Hæc lata porta spatiosaque via, est lex Mahometi, quæ concupiscentiis frena laxat. Et multi sunt qui intrant per eam. Hoc patet ad oculum. Nam quia Mahometus latissimam et carnalem docuit legem, innumerabiles acceperunt eamdem. Quam angusta est porta et arcta via quæ ducit ad vitam beatam, et pauci inveniunt eam!1617 Siquidem multi vocati, pauci vero electi. De isto dictum est plenius libro secundo.
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, id est cum apparenti justitia et ficta devotione ac deceptoria religione, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, id est animarum deceptores, et impii ac crudeles.18 Hoc Christus de Mahometo et sibi similibus admonuit et prædixit. Et utinam homines juxta hanc Christi doctrinam præcavissent sibi ab illo; utinam vel modo attenderent. Ait quippe Salvator:1920 A fructibus (id est operibus) eorum cognoscetis eos. Unde superius satis ostensum est quam sceleratissima fuerint opera Mahon, qui tot adulteria et incestus, tot rapinas et homicidia perpetravit, totque mendacia imposuit Deo in Alcorano. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est.21 Omnis qui audit verba mea et facit ea, id est, qui præceptis meis obtemperat, assimilabitur viro sapienti.22 Hinc scitote, o Sarraceni, quia certissime in statu damnationis æternæ estis, nec salvari nisi in Christum credendo eique obediendo potestis.
Hæc pauca de multis quæ in sermone quem Christus fecit in monte continentur, sint tacta, ut Sarracenis hinc innotescat quod spiritualis et sancta sit Christi doctrina, acquiescantque ei.
Postremo, in præinductis est intuendum, quod Christus tam sæpe Deum nominat Patrem fidelium, et fideles non rarius appellat filios Dei. Ideo Mahon Evangelium approbans, nec tamen fideles Dei filios esse vocandos affirmans, nescivit quid dixit, imo sibimet contradixit, nec vocem propriam intellexit.23
Footnotes
-
Matth. vi, 16. ↩
-
Ibid. 17,18. ↩
-
Ibid. 19,20. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Matth. vi, 25. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Matth. vu, 1. ↩
-
Matth. , 5. ↩
-
Matth. , 7. ↩
-
Matth. , 11. ↩
-
Luc. XVIII, 1. ↩
-
Matth. VII, 12. ↩
-
Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Matth. VII, 15. ↩
-
lib. II, art. XII, XLIV. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Matth. VII, 21. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
lib. II, art. XXIII. ↩
Chapter 99 of 114