Skip to the text

Articulus 8

De sermone Christi in Cœna.

Nihil tam stultum est, sicut quod Mahomet asserit Jesum esse Christum in lege promissum, et tamen ipsius negat passionem, sicut secundo libro copiosissime est probatum:1 quoniam Christi passionem Prophetæ concorditer prædixerunt, et Evangelistæ eamdem concorditer descripserunt.

Itaque, sicut evangelista Joannes in suo evangelio docet, Christus die proximo ante suam passionem, cum discipulis suis cœnam in Jerusalem fecit, eisque suam passionem, resurrectionem, Spiritus Sancti missionem clarissime prænuntiavit, Sacramentum corporis et sanguinis sui instituit, Apostolorumque pedes lavit ac tersit, atque eisdem pulcherrimum fecit sermonem, inter cetera dicens eis:2

Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multæ sunt.3 Vado parare vobis locum, et iterum venio, et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me.4 Qui videt me, videt et Patrem: quia ego in Patre, et Pater in me est. Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet:5 quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio.6 Si diligitis me, mandata mea servate;7 et ego rogabo Patrem8, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis.9 In illo die cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.10 Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.11

Qui manet in me, fert fructum multum:12 quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur in ignem gehennæ. Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.131415 Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.16 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui odit me, odit et Patrem meum. Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt, et oderunt me et Patrem meum gratis. Quum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium præstare Deo; et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. Hæc locutus sum vobis, ut quum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.17 Et nunc vado ad eum qui me misit. Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, paracletus Spiritus Sanctus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quæ futura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Sed vos nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Exivi a Patre, et veni in mundum;18 iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis.19 In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.

Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:20 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ego clarificavi te super terram; opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus esset. Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti; et sermonem tuum servaverunt. Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt; et omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum in caritate. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.2122 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes sint unum.2324 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante mundi constitutionem.25 Pater juste, mundus te non cognovit; ego autem cognovi te, et hi cognoverunt quia tu me misisti. Et notum eis feci nomen tuum, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

Hæc ex præfato sermone breviter sumpta sunt. Ex quibus luce clarius innotescit, quam clarissime Christus omnia præcognovit, suamque passionem, resurrectionem, ascensionem, Spiritus Sancti missionem, Apostolorum illuminationem et prædicationem prædixit.

Footnotes

  1. art. xxu. ↩

  2. Joann. xiv-xvii. ↩

  3. Ibid. xiv, 1-3. ↩

  4. Ibid. 6. ↩

  5. Ibid. 9, 10. ↩

  6. Ibid. 12, 13. ↩

  7. Ibid. 15-17. ↩

  8. Ibid. 21. ↩

  9. Ibid. 20. ↩

  10. Ibid. 23. ↩

  11. Ibid. 26. ↩

  12. Joann. xv, 5. ↩

  13. Joann. xiii-xvii. ↩

  14. art. xxii. ↩

  15. Joann. , 12-14. ↩

  16. Joann. xv, 16. ↩

  17. Joann. , 12-15. ↩

  18. Joann. xvi, 1-7. ↩

  19. Joann. , 18-20. ↩

  20. Joann. xvii, 1-6. ↩

  21. Ibid. 9-11. ↩

  22. Ibid. 13. ↩

  23. Ibid. 17. ↩

  24. Ibid. 20-21. ↩

  25. Ibid. 21-26. ↩

Chapter 102 of 114