Skip to the text

Articulus 32

An vere solitarius otiosus dici possit et solus.

SENECA in libro de Brevitate vitæ: Soli, inquit, omnium otiosi sunt, qui sapientiæ vacant; hi quoque soli vivunt. Quæstio ista, an vere solitarii soli otiosique queant rite vocari, vocalem dumtaxat, non realem difficultatem complectitur. Siquidem, dum de eadem re idem sentitur, non tamen id ipsum per eadem exprimitur, si tunc doctorum dissensio est, palam non realem, sed verbalem hanc ipsam exsistere. Ideoque de tali materia multum arguere inane opinor.

Sunt itaque qui vere solitarium non debere solum appellari, quoniam cum eo Deus est, asserunt; sed neque otiosum, quia contemplativa vita laboriosissima exstat. Et hæc ait Bernardus, et alii multi. Denique alii eremitas ac anachoretas, solos otiososque ubertim appellant. Unde Augustinus vitam ejus quæ optimam partem elegit Mariæ, sæpe otiosam vocavit.1 Sed et Seneca contemplativos otiosos disseruit: quod et Franciscus Petrarcha sæpius egit. Verumtamen horum concordia facilis est, quippe quæ in acceptione usuque nominis sita est. Interdum equidem hæc vox « solus » miseriam insinuare videtur, ut Bernardus asserit; et tunc utique ei non convenit qui illi intentus est in quo omnium pulchrorum itemque bonorum plenitudo consistit. Si vero solus dicatur qui suæ speciei consortem a se diversum non habet, tunc solitarius eo amplius solus est quo supernaturalius secretiusque vivit. Conformiter quoque otiosus quis dicitur, vel quia nil utile agit, ludo vacans atque libidini; vel quoniam ab exteriori se occupatione elongans, intimis divinisque vacat. Elucescit autem (ni fallor) secundo hoc modo, non primo, solitarium otiosum censendum.

Præterea constat ex his quomodo Hilarius et alii a Deo solitudinem auferant, quum tamen scriptum sit: Videte quod ego sim solus.2 Et Paulus: Soli (ait) Deo honor et gloria.3 Qui est et nunc et in die æternitatis Deus sublimis et benedictus.4 Amen.

DE VITA

ET FINE SOLITARII

Footnotes

  1. uc. x, 42. ↩

  2. Deut. xxxii, 39. ↩

  3. 1 Tim. 1, 17; ↩

  4. 11 Petr. III, 18. ↩

Chapter 33 of 53