Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Moysis secunda)

DE DISCRETIONE.

Proæmium abbatis Moysis de gratia discretionis.

GUSTATO itaque matutino sopore, quum de ortu auroræ gaudentes, cœpissemus promissam collationem deposcere, beatus Moyses ita exorsus est: Quum videam vos tanto desiderii fervore accensos, ut non putem ad requiem vestri corporis profecisse brevissimum illud noctis spatium, quod spirituali collationi subtraxi, et repausationi deputavi corporis vestri, major quoque sollicitudo incumbit mihi hunc vestrum fervorem consideranti, quia necesse est me in persolvendo debitum habere curam devotionis tanto majorem, quanto vos video id attentius postulare, juxta illam sententiam: Si sederis cœnare ad mensam potentis, sapienter intellige quæ apponuntur tibi, et immitte manum tuam, sciens quia talia oportet te præparare.1 Quamobrem dicturi de bono discretionis et ejus virtute, in quam sermo nocturnæ collationis ingressus, fecit finem disputationi eidem, congruum credimus declarare excellentiam discretionis primo Patrum sententiis, ut quum patuerit quid majores nostri de ea senserint aut pronuntiaverint, retractemus utilitates et commoda ejus, ut possumus, tam allegatis antiquorum sententiis, quam recensitis seu commemoratis casibus atque exitibus diversorum, qui pernicioso dejecti sunt lapsu, pro eo quod discretionem minus fuerant assecuti: quibus discussis, etiam instruamur qualiter eam excolere atque expetere debeamus, considerantes dignitatem meriti ejus ac gratiæ.

Est enim discretio non mediocris virtus, nec comprehendi passim potest humana industria, nisi fuerit divina largitate collata. Quoniam inter nobilissima dona Spiritus Sancti legimus etiam hanc numerari: Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu;2 et post pauca, Alii discretio spirituum. Deinde completo omni catalogo spiritualium charismatum subdit: Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult.3 Videatis ergo munus discretionis non esse parvum neque terrenum, sed divinæ gratiæ maximum præmium. Quam nisi monachus tota intentione fuerit assecutus, et certam rationem possederit spiritualium apprehensionum ac cogitationum in se ascendentium, necesse est eum errare tanquam in cæca nocte ac tenebris, nec solum incidere perniciosas foveas ac prærupta, sed etiam in planis rectisque viis frequenter offendere seu peccare.

Footnotes

  1. Prov. xxiii, 1, 2, juxta LXX. ↩

  2. I Cor. xii, 8-10. ↩

  3. Ibid. 11. ↩

Chapter 25 of 499