Skip to the text

Capitulum 2

Quid discretio conferat monacho; et disputatio abbatis Antonii super hoc.

MEMINI igitur quondam seniores convenisse ad S. Antonium ad inquirendum de perfectione, in partibus Thebaidis, ubi morabatur Antonius, quum essem constitutus adhuc in pueritiæ annis. Quumque collatio fuisset protracta, quæstio ista maximam noctis partem consumpsit. Nam diutissime quærebatur, quæ virtus vel observantia possit monachum semper custodire illæsum a laqueis deceptionibusque diaboli, vel certe provehere ac perducere eum recto tramite firmoque gressu ad culmen perfectionis. Quumque unusquisque proferret sententiam suam juxta mentis suæ æstimationem, et alii adscriberent hoc studio jejuniorum ac vigiliarum, quia videlicet mens his extenuata, et puritatem cordis ac corporis assecuta, Deo facilius uniretur; alii vero adscriberent hoc contemptui omnium facultatum, a quibus si mens penitus nudaretur, expeditius perveniret ad Deum, tanquam nullis laqueis eam deinceps retinentibus ac retrahentibus impedita; alii autem dicerent anachoresim hoc ipsum peragere, id est remotiorem habitationem eremique secreta, in quibus potest homo Deum familiarius invocare, et ei peculiarius inhærere; nonnulli vero adscriberent hoc operibus pietatis, quoniam Dominus in Evangelio specialius repromittit daturum se his regna cœlorum, dicendo: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi;1 esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.

Quumque hoc modo assererent diversis virtutibus certiorem patere accessum ad Deum, et maximum tempus noctis esset in hac inquisitione consumptum, intulit tandem beatus Antonius: Omnia quæ dixistis, necessaria atque utilia sunt desiderantibus Deum, et cupientibus venire ad eum; sed innumerabiles casus et experimenta multorum nequaquam permittunt nos principalem gratiam et efficientiam illam adscribere istis. Nam sæpe vidimus eos qui jejuniis et vigiliis acerrime inhæserunt, solitudinis quoque secreta penetraverunt, et omnia sua sic reliquerunt quod nec unius diei sibi reservarent victum, nec paterentur unum sibi denarium superesse, qui etiam opera misericordiæ cum ingenti compleverunt devotione, ita repente esse deceptos, quod opus inceptum non potuerint fine laudabili terminare: imo summum fervorem et virtuosam conversationem detestabili termino concluserint. Idcirco manifeste cognoscere possumus quid principaliter ducat ad Deum, si causa ruinæ ac deceptionis illorum fuerit diligenter indagata a nobis. Nempe quum illi abundarent in prædictarum virtutum operibus, tamen usque ad finem non manserunt in eis, quoniam sola discretio defuit ipsis. Non enim invenitur alia causa lapsus eorum, nisi quod minus a senioribus informati, vim discretionis adepti non sunt. Quæ utique discretio utramque extremitatem excessivam devitans, docet monachum regia via semper incedere, nec permittit eum dextera virtutum extolli, id est per fervoris excessum transcendere modum continentiæ justæ inepta præsumptione; nec sinit eum remissione aut tepiditate delectari, sicque deflectere ad peccata sinistræ, hoc est, sub colore regendi corpus laxari torpore cordis contrario. Hæc namque discretio nuncupatur in Evangelio oculus lucernaque corporis, juxta illam sententiam Salvatoris, Lucerna corporis tui est oculus tuus:2 quod si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.3 Discretio etenim universas hominis cogitationes et operationes discernens, perspicit et illustrat quæcumque agenda sunt. Quæ si in homine fuerit nequam, id est non munita vero judicio atque scientia, sed errore ac præsumptione decepta, faciet totum corpus nostrum tenebrosum, id est, totam aciem mentis et actus nostros reddet obscuros, utpote involutos cæcitate vitiorum ac tenebris passionum et perturbationum. Unde ait Salvator: Si enim lumen quod in te est, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt? Certum est enim quod judicio cordis nostri errante, et nocte ignorantiæ dominante, cogitationes quoque nostræ ac opera quæ ex rationis deliberatione procedunt, implicentur tenebris vitiorum majoribus.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 34, 35. ↩

  2. Matth. vi, 22, 23. ↩

  3. Ibid. 23. ↩

Chapter 26 of 499