Skip to the text

Capitulum 7

De alterius illusione, quam per indiscretionem incurrit.

AMPLIUS quid narrabo de illo (cujus nomen exprimere nolo, quoniam usque nunc superest) qui longo tempore suscepit diabolum in claritate ac specie angeli, atque innumeris revelationibus ejus deceptus, credidit eum esse justitiæ nuntium? Nam et ultra hæc præbuit dæmon ille omni nocte in cella Fratris lumen absque lucerna. Tandem præcepit Fratri ut filium suum secum in monasterio habitantem Deo offerret, ut sacrificio tali coæquaretur meritis Abrahæ patriarchæ. Qua persuasione in tantum seductus est Frater ille, quod parricidium illud protinus perpetrasset, nisi puer videns eum extra consuetudinem cultellum acuere, et vincula quærere quibus volebat puerum ad immolandum constringere, statim fugisset, utpote territus præsagio sceleris imminentis.

Chapter 31 of 499