Skip to the text

Capitulum 5

De morte Heronis senis.

UT autem recens exemplum confirmet eamdem determinationem seu doctrinam a beato Antonio ac ceteris senibus promulgatam, recolite quod nuper propriis oculis gestum vidistis, videlicet senem Heronem ante paucos dies illusione Zabuli dejectum a summis ad ima. Qui quinquaginta annis in hac eremo habitavit, et rigorem abstinentiæ cum discretione tenuit singulari, solitudinis quoque secreta servavit miro fervore ultra omnes hic habitantes. Hic ergo quo pacto aut qua ratione a diabolo est illusus post tantos labores, atque gravissime lapsus, ita quod cunctos in eremo hac implevit lacrimoso dolore? Nonne ideo quia discretione postposita maluit propriis adinventionibus regi, quam obedire consiliis aut collationibus Fratrum institutisque Patrum? Siquidem tanto rigore exercuit jugiter immutabilem continentiam jejunando, et secreta cellæ ac solitudinis tam incessabiliter observavit, ut nec paschalis festivitas potuerit eum inducere ad manducandum cum Fratribus. In qua solennitate teneri non potuit cum Fratribus cunctis in ecclesia tentis propter tanti reverentiam festi, ne videretur relaxatus a sui rigore propositi perceptione quantulumcumque parvi leguminis. Qua præsumptione deceptus, et angelum Satanæ cum summa suscipiens veneratione tanquam angelum lucis, atque præceptis illius prompte obediens, præcipitavit se ipsum in puteum, cujus profunditatem oculus nequivit attingere: credens promissioni diaboli asserentis eum non posse subjacere de cetero ulli discrimini propter merita virtutum ac laborum suorum. Quod ut experimentaliter comprobaret, prædicto puteo se injecit in nocte, utpote magna sua merita probaturus quum inde exiret illæsus. De quo puteo quum fuisset grandi Fratrum labore extractus jam pæne exsanguis, die tertia moriturus: quod pejus est his, ita permansit obstinatus in suo errore, quod nec experimento suæ læsionis ac mortis ei poterat persuaderi, quod calliditate dæmonum esset illusus. Quamobrem vix poterat obtineri a presbytero abbate Paphnutio, ut Heron pro meritis tantorum laborum et propter tot annos in deserto exactos, inter fideles sepeliretur, et non inter excommunicatos ac perfidos reputatus, judicaretur indignus oblatione atque memoria defunctorum. Sed compassione et summa humilitate eorum qui condolebant calamitati Heronis, victus abbas Paphnutius acquievit precibus eorum.

Chapter 29 of 499