Capitulum 11
Verba abbatis Serapionis de morte cogitationum patefactarum, et de periculo propriæ confidentiæ.
DIXIT itaque abbas Serapion: Quum adhuc parvulus habitarem cum abbate Theona, consuetudo mihi facta fuit ex suggestione diaboli, ut postquam refecissem hora nona cum sene, absconderem latenter paximacium unum in sinu meo, quod ignorante sene edebam occulte de sero. Quod furtum licet continuarem, victus convenientia voluptatis atque incontinentia pravæ affectionis, tamen expleta concupiscentia fraudulenta rediens ad me ipsum, gravius cruciabar de commissione furti illius, quam jucundatus eram super voluptate ipsius. Quumque molestissimum opus istud vice laterum indictum mihi a dæmonibus, tanquam ab exactoribus Pharaonis, impellerer omni die explere, non sine remorsu et cordis mei dolore, nec me possem eruere ab ista sævissima illorum tyrannide, atque confunderer seni manifestare hoc furtum occultum, contigit nutu Dei volentis me de laqueo captivitatis hujus eripere, ut Fratres quidam senem visitarent causa ædificationis. Quumque refectione completa, inciperet fieri spiritualis collatio, et senex interrogationibus Fratrum respondens, dissereret de vitio gulæ occultarumque cogitationum dominatione, exponeret quoque earum naturam et atrocissimam vim quam habent quamdiu celantur: ego virtute sermonis ejus compunctus, conscientia quoque redarguente perterritus, veluti credens hæc ideo esse prolata a sene, quod Deus ei revelasset secreta pectoris mei, excitatus primo in abditos gemitus, deinde compunctione mea crescente, prorumpens in apertos singultus ac lacrimas, produxi de sinu meo conscio ac susceptore furti mei, paximacium quod consuetudine vitiosa abstuli ut illud occulte comederem; et proferens illud in medium, confessus sum cum veniæ postulatione prostratus in terram, quemadmodum latenter quotidie manducarem, ubertimque lacrimans eos rogavi ut impetrarent mihi a Domino Deo solutionem a durissima captivitate et culpa. Tunc senex : Confide, inquit, o puer, confessio tua abstulit te de hac captivitate, etiam me tacente. Hodie etenim superasti victorem tuum diabolum, prosternens eum validius tua confessione, quam eras ab eo prostratus tua taciturnitate et celatione; quem hucusque permisisti dominari in te, non confutando eumdem tua vel alterius responsione, secundum illam Salomonis sententiam:1 Quia non fit gradatio ab his qui faciunt malum cito, idcirco repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant mala.234
Hinc iste nequissimus spiritus post hanc tuam publicationem te inquietare non poterit, nec serpens ille teterrimus deinceps usurpabit sibi latibulum in te, utpote tua salutari confessione protractus ad lucem de tenebris. Necdum senex hæc verba compleverat, et ecce lampas accensa de sinu meo procedens, ita replevit cellam odore sulfureo, ut vehementia sui fœtoris vix permitteret nos sedere in ea. Tunc senex exhortationem resumens, locutus est: Ecce, o fili, Dominus tibi visibiliter demonstravit meorum veritatem verborum, ut propriis oculis cerneres inflammatorem concupiscentiæ tuæ de corde tuo expulsum confessione salubri, atque aperta hostis tui expulsione cognosceres, quod in te locum amplius non habebit.
Itaque juxta sententiam senis, dominatio diabolicæ illius tentationis ita est exstincta in me confessionis illius virtute, ut nunquam tentarit inimicus postea mihi ingerere memoriam concupiscentiæ meæ nunc præfatæ, nec postmodum sensi me unquam pulsatum desiderio furti prioris. Quem sensum legimus in Ecclesiaste quoque pulcherrime his quidem verbis expressum: Si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori;5 perniciosum esse designans morsum tacentis serpentis, hoc est, si suggestio seu cogitatio diabolica non fuerit per confessionem patefacta incantatori, id est alicui spirituali viro qui novit protinus mederi vulneribus animarum per carmina Scripturarum, et noxia serpentis venena de corde extrahere, non poterit subveniri periclitanti aut perituro. Hoc igitur modo poterimus faciliter pervenire ad veræ discretionis scientiam, ut sequentes vestigia seniorum, non præsumamus nostro judicio aliquid novi agere neque discernere, sed in omnibus gradiamur prout nos informat illorum doctrina aut vita probissima. Qua institutione formatus, non solum ad perfectam discretionis rationem perveniet, verum etiam a cunctis inimici insidiis tutissimus permanebit: quoniam nullo alio vitio Zabulus tam præcipue pertrahit ac perducit monachum ad mortem, quam quum eum persuaserit confidere propriæ assertioni ac suo stare judicio, neglectis consiliis seniorum. Nempe quum omnes artes ac disciplinæ ingenio humano repertæ, et solis commodis vitæ præsentis ac temporalis deservientes, nequeant ab aliquo apprehendi sine alterius instruentis doctrina, licet manu queant palpari oculisque videri: quam ineptum est credere hanc solam discretionem non indigere doctore, quæ occulta invisibilisque consistit, et non nisi purissimo cernitur corde; cujus error aut ignorantia non parit transitorium ac recuperabile damnum, sed animæ perditionem ac mortem perpetuam. Habet quippe discretio diurnum atque nocturnum conflictum, non contra visibiles, sed crudeles et invisibiles hostes; et habet spirituale certamen non contra unum aut duos, sed contra catervas innumeras. Cujus casus est tanto perniciosior cunctis, quanto hostis infestior et congressus secretior. Ideoque seniorum vestigia sunt semper cum summa cautione sectanda, et universa quæ in nostris cordibus oriuntur ad eos sunt referenda, confusione sublata.
Footnotes
Chapter 35 of 499