Skip to the text

Capitulum 16

De discretione appetenda.

TOTA ergo diligentia et conatu debet monachus discretionem acquirere humilitatis virtute, quæ discretio potest nos servare illæsos ab utraque nimietate seu extremitate culpabili. Vetus namque sententia est : Nimietates æqualitates sunt, id est æque nocivæ. Ad unum enim pervenit finem nimietas jejunii atque voracitatis, eodem quoque periculo involvit monachum continuatio vigiliarum immoderata, quo et torpor gravissimi somni. Per excessum quippe jejunii, necesse est revocari hominem debilitatum ad illum statum in quo negligens per incuriam detinetur: ita quod sæpe conspeximus per immoderationem jejuniorum dejectos, quos vidimus non posse falli per gulam, et ita infirmitatis occasione ad eamdem lapsi sunt passionem gulæ, quam vicerant. Vigiliæ quoque et pernoctationes irrationabiles dejecerunt eos quos somnus superare non potuit. Quapropter, secundum Apostolum, transire oportet recto moderamine per arma justitiæ a dextris et a sinistris, et ita gradiendum est inter utrasque nimietates, moderante discretione, ut nec a præfixo modo abstinentiæ abducamur, nec remissione noxia corruamus in concupiscentiam gulæ ac ventris.1

Footnotes

  1. II Cor. vi, 7. ↩

Chapter 40 of 499