Skip to the text

Capitulum 17

De immoderatis jejuniis ac vigiliis.

RECORDOR etenim sic me frequenter respuisse cibum, ut refectione per biduum triduumque dilata, nec ipsa alicujus cibi memoria tetigerit mentem meam; sic quoque somnum ab oculis meis fuisse subtractum ex impugnatione diaboli, ut per plures dies ac noctes Deum rogarem quatenus modicum quid somni oculis meis infunderet, ita quod gravius periclitabar fastidio cibi ac somni, quam ante ex impugnatione somni ac gulæ. Itaque sicut festinandum est nobis ne desiderio sensualis delectationis labamur in dissolutionem nocivam, et ante debitum tempus præsumamus comedere, aut comedendo excedere; ita comedendum ac dormiendum est hora legitima, quamvis molestet aut horreat. Utrumque enim bellum diabolo operante consurgit, periculosiusque supplantat abstinentia immoderata, quam saturitas laxa. A saturitate namque potest quis reverti ad discretionis mensuram per compunctionem salubrem; ab immoderata vero abstinentia ita redire non potest, debilitato jam corpore.

Chapter 41 of 499