Capitulum 15
De vocatione Pauli apostoli.
PAULUM quoque vocans et alloquens Christus per semetipsum, quum potuisset ei per se reserare viam perfectionis, confestim tamen direxit eum ad Ananiam, jubens Paulo ut ab illo veritatis viam audiret : Surge, inquiens, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Mittit itaque Paulum ad seniorem, volens eum potius institui senioris illius doctrina, quam sua : ne scilicet id quod recte gestum esset in Paulo, præberet aliis præsumptionis exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet se quoque conformiter debere institui doctrina ac magisterio Dei solius magis quam seniorum. Quam præsumptionem idem Apostolus docet penitus detestandam, non litteris tantum, sed etiam opere et exemplo ; asserens se Jerosolymam ascendisse solum ob hoc, ut conferret cum antecessoribus et coapostolis suis, examinatione domestica et privata, evangelium quod gentibus prædicabat comitante gratia Spiritus Sancti cum potestate signorum et prodigiorum : Et contuli, inquit, cum illis evangelium quod prædico inter gentes, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Quis ergo tam præsumptuosus et cæcus erit, ut audeat se proprio judicio ac discretioni committere, quum Vas electionis testetur se indiguisse collatione coapostolorum suorum ? Unde manifestissime comprobatur, viam perfectionis nulli monstrari a Deo, si doctrinam aut instituta contempserit seniorum, dummodo valeat erudiri ab eis; quoniam parvi pendit eloquium illud quod oportet diligentissime custodiri : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi.1
Footnotes
-
Deut. xxxii, 7. ↩
Chapter 39 of 499