Skip to the text

Capitulum 6

De ruina duorum Fratrum per indiscretionem.

QUID dicam de Fratribus illis duobus, qui quum habitarent ultra desertum Thebaidis (ubi quondam beatus remansit Antonius), euntes per solitudinem latam, incaute moti, decreverunt nullam penitus sumere escam, nisi quam Deus per se ipsum eis conferret? Quumque gens Marsitarum omnibus pæne nationibus crudelior atque immanior (quos ad sanguinis effusionem instigat non desiderium prædæ, ut alios quosdam, sed sola cordis ferocitas), quum ergo gens ista vidisset Fratres illos per desertum errantes ac fame deficientes, et contra suæ ferocitatis naturam illis occurrisset cum panibus, unus Fratrum discretione adjutus, suscepit cum gratiarum actione et gaudio panes sibi a ferocibus istis porrectos: reputans sibi escam divinitus exhiberi, nec fieri sine instinctu Dei, ut hi qui sanguinis effusione semper gaudebant, vitæ alimoniam largirentur eis præ fame exhaustis. Porro alius cibum illum recusans tanquam ab hominibus sibi exhibitum, fame consumptus est. Et quamvis amborum propositum ex reprehensibili persuasione descendit, unus tamen per discretionem sibi subvenientem correxit quod temere et indiscrete concepit; alius vero in stulta persuasione perdurans ac discretionis prorsus ignarus, intulit sibi mortem quam Deus voluit ei auferri, non attendens id factum divino instinctu, ut immites barbari feritatis suæ obliti, offerrent eis panes pro gladiis.

Chapter 30 of 499